Anonymus Tegernseensis
floruit ca. 1050/80
|
|
Ruodlieb
ca. 1050/80
|
|
________________________________________________________________
|
|
Fragmentum XVI
| |
f.31r | Heres tunc valeat, si filius haut tibi fiat!Si sine, dic, liberis, quid erit, fili, morieris?De nostris rebus erit altercatio grandis.Deficiunt vires omnino mihi iuveni(les;) |
5 | Nam denos annos, quos tu fueras apud (Afros,)Cottidie curis angebar in omnibus hor(is)Post te merendo pro nostra reque tuenda,Nique revertisses, citius iam ceca fuissem.Sed iuvenescebam, cum te remeare scieb(am,) |
10 | Contineo melius et me modo quam mea sit v(is.)Vellem, si velles, quo nostros congeneralesEt nobis fidos nunc conveniamus amicos,Quorum consilio quorumque iuvamine fidoPossis in uxorem reperire tibi muliere(m,) |
15 | Esse parentele quam noris talis utrimq(ue,)Claudicet ut neutrim vestri genitura g(radatim,)Per cuius mores tibi nec minuantur hono(res,)Quam tibi demonstret clemens deus ac tibi i(ungat.»)Ruodlieb respondit, niatri placidissime (dixit:) |
20 | «Cras demandemus consanguineis et ami(cis,)Ut nos conveniant quam velocissime possin(t.)Quod mihi consilium dant, si censes id agendum,Non pretermittam quod vultis, quin ego solv(am.»)Missis legatis et amicis conglomera(tis,) |
25 | Ad se dum veniunt, bene suscepti nim(ium sunt.)Ruotlieb disposuit sedilia, ceu bene n(ovit,)In quo quisque loco sedeat sibi certificato,Dans geminis unam mensam dominis ad h(abendum,)Et matri solium fieri iubet altius un(um,) |
30 | Ut superaspiceret cunctos, ibi qui resi(derent,)Solaque manducet, hera cerni sic fore (posset.)Sic et honorando matrem dominam vel h(abendo)A populis laudem, sed ab omnipotente coronamAtque diuturnam vita(m) meruit ve bea(tam.) |
f.31v | (Post dominos) tenuit, alios et abire rogavit,(Claudunturq)ue fores, quos observant duo fortes,(Qui non ire sinun)t intro quem neve foras quem,(Donec consili)um diffiniretur id ipsum.(Tunc Ruodlieb) surgens modicum sileant, rogat omnes, |
40 | (Quo sibi decla)ret, propter quod eos glomeraret.(Cumque silent, dix)it genitrix sua ceu sibi suasit:(«Nunc audite,) mei consanguinei vel amici!(Quid tulerit pro me) mea mater quo ve labore(Tempora per m)ulta patris atque mei viduata |
45 | (Procurans cun)cta, vobis in re patet ipsa.(Nunc sibi defi)ciunt vires et membra fatiscunt(Nec quicquam facere) valet amodo, quivit ut ante.(Quod mihi nunc cre)bro narrat vel id ipse videbo;(Hinc mihi sponsa)ri non cessat consiliari. |
50 | (Quare nunc ad v)os misi me conveniendos:(Penset, quid plac)eat sibi quisque, vel hoc mihi dicat.(Dum nimium pauce) mulieres sunt mihi note(Nec datur hinc) scire, quo me vertam mihi fauste,(Vos mihi dicatis,) super hac re quid faciatis: |
55 | (Uxorem nobis) si quam reperire queatis,(Que non indecor)et nostrum genus, id sed inauret(Stirpis et ingen)ita vel vite nobilitate.»(Respondent p)ariter: «id quam faciemus ovanter,(Ut natum carum d)e te videamus obortum, |
60 | (Qui post heres eri)t virtutum sive bonorum,(Quis locupleta)vit te Christ et honorificavit.»(Et laudat qui)sque se spondens hec agitare.(Unus at incip)iens, cui note sunt regiones(Terrarum domini ve)l, qui fuerant ibi summi, |
65 | («En dominam» dixit) «unam scio, que tibi par fit(Moris honestate) virtute ve nobilitate.(Hanc vellem vi)deas, cum videris, ut fatearis,(Tempus ad hoc) nullam quod vidisses dominellam(Cunctam virtut)em tam strennuiter facientem |
70 | (Nobilis est et,» a)it, «ut quemque virum decuisset.» |