Anonymus Tegernseensis
floruit ca. 1050/80
|
|
Ruodlieb
ca. 1050/80
|
|
________________________________________________________________
|
|
Fragmentum III
| |
f.4br | «Esse scio regem quia vestrum tam sapientem,Hec quod non iussit, tua stulta superbia suasit.Hinc videas qualem nunc nanciscaris honorem.Rem peiorasti, cum te famare cupisti, |
5 | Ramo suspendi per suras sat meruisti.»
Acclamant cuncti, cur hec tardet celerari.Princeps respondit: «rex noster non ita iussit,Aut se dedentem vel captum perdere quemquam,Sed si possemus, captivos erueremus |
10 | Cum preda pariter, que fecimus ambo decenter.Vincere victorem, maiorem vult quis honorem?Sis leo pugnando, par ulciscendo sed agno!Non honor est vobis, ulcisci damna doloris.Magnum vindicte genus est, si parcitis ire. |
15 | Hinc, precor, annuite, vestro quo fiat amore,Solus ut iste comes nobiscum vadat inermis,Seu vultis proprio seu quovis vile caballo,- Ni placeat vobis, sibi serviat ut puer unus,Qui sibi prendat equum stabulans annonet et ipsum - |
20 | Utque suam gentem vinctam pre se gradientemCernat, in obprobrium duxit vel quale periclum,Ne quicquam temere presumat tale patrare.»Tunc sibi dixere cuncti sua verba placere.Et iubilo magno patriam repetunt properando, |
25 | Et quamvis videant, sua domata qualiter ardentNon tristabantur, dum libertate fruuntur.
Signifer et proceres alii regisque fidelesFinipolim subeunt ibi captivosque reservantEt numerant socios, sanos habuisseque cunctos |
30 | Intime gaudebant laudemque deo tribuebant.Missus dirigitur regi, qui cuncta loquatur,Quid velit ut faciant predonibus, utque remandet. |
f.4bv | (Qui proper)ando suum poscit sibi ferre caballum;(Scutifer) hunc dum fert, virgam de saepe simul dat. |
35 | (Quo super) ut sedit, feriens volitare coegit,(Cepit c)alcare latus obmaculare cruore.(His visi)s s(tatim) regis speculator ab alto(Exclama)t: «iuvenem video nimium properantem,(Huc, ut qui)d narret; non ab re sic pavitavit.» |
40 | (Occurru]nt illi multi rumoris avari(Comprendu]nt et equum, quid narret eumque requirunt.(Quis ait:) «omne bonum», nec plus modicum neque multum,(Dans pue)ro gladium regem properauvit ad ipsum(«Princep)s, eternum columen regale tuorum, |
45 | (Longe vi]ve, vale, gaude, dignissime laude.»(Cui rex): «dic, sodes, nostri sunt ergo fideles(Incolom)es aut qui sunt in pugnando perempti?(Et capti)vata, dic, si sit preda redempta.»(Missus a)t inmensa circumdatus undique turba |
50 | (Inclina)ns dixit: «rex, a te tale quid absit!(Gaude, g)ratorum periit quia nemo tuorum,(Et pariter) preda redit integra non temerata.(Nunc nostri q)uerunt hoc per me vel petierunt,(Captivi)s quid agant, in vincula quos redigebant. |
55 | (Post hoc) commissum nil est mihi, rex, tibi dictum.»(Tres mar)cas tribui legato rex iubet auri.(Tunc ait do)nato misso nimis exhilarato:(«Iam citus) i propere, vel ai sociis ita de me:('Rex gra)tes dictis vobis demandat et actis; |
60 | (His cum), sed vinctis, sibi quam propere veniatis'.»(Inclina)ns ad equum iuvenis citat ad remeandum,(Hora qu)e bina prius iverat, ibat id una;(Ad cele)randas res est pernimium bona merces.(Ut redi)it, socios, veniant, iubet, in simul omnes. |
65 | (Hi cito) conveniunt et in ampla curte steterunt.(Tunc) per cancellos legatus dixit ad illos:(«Vobis) inmanes rex iussit dicere grates(Non so)lum dictis sed dicta sequentibus actis.(Mandat), visatis hunc quam citius valeatis, |
70 | (Sed v)os predonum nec dimittatis ut ullum.» |