Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum IIDe electione regis
Inter Moguntiae confinia et Wormatiae locus est amplitudinis et planiciei causa multitudinis maximae receptabilis, ex insularum recessu ad secretas res tractandas tutus et habilis; sed de vocabulo et situ loci plenius dicere topographis relinquo, ego autem ad inceptum redeo. Ibi dum convenissent cuncti primates, et ut ita dicam, vires et viscera regni, cis et citra Rhenum castra locabant. Qui dum Galliam a Germania dirimat, ex parte Germaniae Saxones cum sibi adiacentibus Sclavis, Franci orientales, Norici, Alamanni convenere. De Gallia vero Franci qui supra Rhenum habitant, Ribuarii, Liutharingi coadunati sunt. Quaeritur de re summa, dubitatur de electione incerta, inter spem et metum suspensi, alterna desideria cum invicem cognati, tum inter se familiares diutissime explorabant. Neque enim de mediocri re consulendum fuerat, sed de ea, quae, nisi ferventi pectore maximo studio coqueretur, ad pernitiem totum corpus regni terminaretur. Et ut proverbiis communibus utar: «Expedit ori bene coquere cibum, qui crudus sumptus generat periculum»; et ut aiunt: «Medicamen in oculis ponendum, caute est providendum». Eo modo cum diu certaretur, quis regnare deberet, cumque alium aetas vel nimis immatura vel ultra modum provecta, alium virtus inexplorata, quosdam insolentiae causa manifesta recusaret: inter multos pauci electi sunt, et de paucis admodum duo sequestrati sunt, in quibus examen extremum summorum virorum summa diligentia diu deliberatum in unitatis puncto tandem quievit. Erant ibi duo Chuonones, quorum unus, quod maioris aetatis esset, maior Chuono vocabatur, alter autem iunior Chuono dicebatur, ambo in Francia Theutonica nobilissimi, ex duobus fratribus nati, quorum alter Hezzil et alter Chuono dictus est; ipsos vero ab Ottone duce Francorum natos accepimus cum duobus aliis Brunone et Willehelmo, ex quibus Bruno apostolicae sedis Romanae ecclesiae papa effectus mutato nomine Gregorius appellatus est, Willehelmus factus Argentinensis ecclesiae episcopus miro modo eam sublimavit. Praedicti duo Chuonones cum essent, ut dictum est, ex parte genitorum nobilissimi, haud secus ex materno genere claruerant. Iunioris Chuononis mater Mathilda de filia Chuonradi regis Burgundiae nata fuit. Maioris Chuononis mater Adelheida ex nobilissima gente Liutharingorum oriunda fuerat. Quae Adelheida soror erat comitum Gerhardi et Adalberti, qui semper cum regibus et ducibus confligentes ad extremum causae propinqui sui Chuonradi regis vix acquiescebant; quorum parentes, ut fertur, de antiquo genere Troianorum regum venerant, qui sub beato Remigio confessore iugo fidei colla supponebant. In his duobus, id est in maiore Chuonone et iuniore, diu pendebat reliqua nobilitas; et quamquam maiorem Chuononem secretiori consilio et avido desiderio propter virtutem et probitatem illius pene omnes eligerent, tamen propter iunioris potentiam, ne pro honoris ambitione dissiderent, animum suum ingeniose quisque dissimulabat. Ad extremum vero divina providentia contigit, ut ipsi inter se convenirent quodam pacto in tam dubia re satis convenienti, quod, si quem illorum maior pars populi laudaret, alter eidem sine mora cederet.Aestimo quod dignum sit dicere, qua ratione Maior Chuono suum prodidit ingenium, non quod ipse desperaret regere, unde iam nutum Dei principum cordibus inspirari percepit, sed ut cognati animum, quo minus in novis rebus perturbaretur, confirmaret. Hac igitur praestantissima oratione illum alloquitur: «Rebus prosperis condignum gaudium nec gravitatis modum excedit nec quemquam ingratum esse pro acceptis beneficiis sinit; et sicut in adversis damnosa pusillanimitas ad deteriora trahit, sic in secundis honesta iucunditas hominem ad meliora ducit; et parum valet fructus partae felicitatis, qui moderata alacritate non pascit animum laborantis. Hoc modo animi mei vigorem magnis gaudiis anseri sentio, quod ex tanta concione consensus parilis omnium nos duos solummodo praevidebat, quorum alterum regali fastigio locaret. Neque enim aestimare debemus vel nobilitate vel divitiis propinquos nostros antecedere, aut aliquid nos promeruisse tanta veneratione dignum. Verbis inanibus non oportet extollere; maiores nostri gloriam suam factis quam dictis prodere maluerunt.Communi vita contentos esse decebit quoslibet inter aequales. Quicquid autem id est, quod ad aliquid habiliores reliquis putamur, inde grates auctori Deo reddamus. Nobis ergo cogitandum est, ne, qui aliena consensione digni tanto honore aestimavi sumus, proprio et familiari dissidio indigni hac gratia videamur. Stultum est enim aliena potestate pro sua nimium abuti. In omni electione nemini licet de se ipso iudicare; licet autem de alio. Quodsi alicui de se liceret, quot regulos, non ut reges dicam, videremus? Non erat nostrae potestatis hanc dignitatem ex multis inter binos coarctare. Vota, studia, consensus Francorum, Liutharingorum, Saxonum, Noricorum, Alamannorum quam optimam voluntatem habebant, ad nos conferebant, tamquam ad unius stirpis propaginem, veluti ad unam domum, sicut ad indissolubilem familiaritatem; quos ex tam multis causis connexos dissolvi posse inimicitiis nemo suspicabitur.Concordare decet, quotquot natura ligavit,Quae sibi cognatam iungit amicitiam.Quodsi ultro oblata ab aliis aliqua re impediente reicimus, hoc est si invicem discordamus, certum est, quod populus tunc velit nos deserere ac tertium quemlibet sibi quaerere; et nos non tantum summo honore privabimur, sed, quod omnibus bonis morte detestabilius est, in famam ignaviae et invidiae incidemus, quasi et tanti regiminis virtutem non possimus sustinere, et alter alterius, quod inter consanguineos magnum nefas esse puto, cedere nolit honori. Maximus igitur honor, summa potestas circa nos adhuc versabitur et ita ad nos pervenit, ut, si velimus, in altero nostrum remaneat. Quocirca mihi videtur, si in uno de nobis hic honor coadunatus remanserit, ut alter eiusdem honoris participatione ulterius quodammodo non careat. Sicut enim in regum parentes, quamvis cuncti reges non sint, honoris quaedam derivatio transfunditur, sic et hi, qui conscripti et praenominati ad potestatem fuerint, licet ad hanc non perveniant, tamen honore quodam inde nato penitus non carebunt, cum ad summam dignitatem immeriti non exigerentur. Praeterea, si regum cognati propter reges honorantur, cumque omnes erga nos tales esse velint, quales invicem consentanea mente fuerimus, et eo modo provectus alterius ex altero pendeat: qui feliciores nobis esse poterunt, si alter regnabit, alter regnanti publicam rem per benevolentiam suam quasi solus praestabit? Quare cauti simus, alienum propinquo, incertum certo non praeferamus, ne hodierna dies, huc usque pro tali arbitrio satis laeta et iucunda, longi temporis infortunium nobis pariat, si conceptam tanti populi benignitatem male inter nos tractabimus. Quod ne fiat ex mea parte, omnium cognatorum meorum dilectissime, quid de te sentiam, dicere volo. Si animum populi cognovero te velle, te desiderare in dominum et regem, nullo pravo ingenio hanc benevolentiam a te revocabo, quin potius te eligam tanto avidius caeteris, quanto me sperabo tibi gratiorem illis. Si autem Deus ad me respexerit, debitam vicem mihi a te rependi non dubito».Ad haec iunior Chuono respondit, totam hanc sententiam sibi acceptam fore, seque illi sicuti cognato carissimo, si eum res summa vocaret, omnem regiam fidelitatem facturum certissime promisit. Inter haec verba maior Chuono pluribus videntibus paululum se acclinans cognatum osculatus est, quo osculo primum deprehensum est utrumque illorum alteri acquievisse. Hinc sumpto indicio concordiae consedere principes, populus frequentissimus astabat:Tunc quod quisque diu velatum corde tegebat,Ferre palam licitum gaudebat tempus adesse.Archiepiscopus Moguntinensis, cuius sententia ante alios accipienda fuit, rogatus a populo, quid sibi videretur, abundanti corde, hilari voce laudavit et elegit maioris aetatis Chuononem suum in dominum et regem atque rectorem et defensorem patriae. Hanc sententiam caeteri archiepiscopi et reliqui sacrorum ordinum viri indubitanter sequebantur. Iunior Chuono paululum cum Liutharingis placitans statim reversus maximo favore illum ad dominum et regem elegit, quem rex manu apprehendens fecit illum consedere sibi. Tunc singuli de singulis regnis eadem verba electionis saepissime repetebant; fit clamor populi, omnes unanimiter in regis electione principibus consentiebant, omnes maiorem Chuononem desiderabant; in illo persistebant, ipsum cunctis dominantibus nihil haesitando praeposuerunt eundemque regali potentia dignissimum iudicabant et, ut nulla mora consecrationis illius fieret, postulabant. Supra dicta imperatrix Chunegunda regalia insignia, quae sibi imperator Heinricus reliquerat, gratanter obtulit et ad regnandum, quantum huius sexus auctoritatis est, illum corroboravit. Credo quidem huic electioni caelestium virtutum, favorem non deesse, cum inter singularis potentiae viros, tot duces et marchiones absque invidia, sine controversia is eligeretur, qui, licet genere et virtute atque in propriis bonis nemine esset inferior, tamen de re publica ad comparationem talium virorum parum beneficii et potestatis habuit. Quamquam archiepiscopus Coloniensis et dux Fridericus cum aliis quibusdam Liutharingis causa iunioris Chuononis, ut fama fuit, immo hoste pacis diabolo instigante impacati discederent; qui tamen cito reversi ad gratiam regis praeter eos, quos communis conditio mortis praeoccupavit, quicquid ipse praeceperat, gratanter accepere; et archiepiscopus Pilegrinus quasi pro emendatione prioris culpae impetrabat a rege, ut sibi liceret in ecclesia Coloniensi reginam consecrare. De qua in sequentibus dicturus nunc ad regem revertar. Vere Dei nutu electus est, in quo ipse providit testimonium, quod postea rex accepit ab hominibus. Erat enim vir magnae humilitatis, providus consilio, verax in dictis, strenuus in factis, minimum avarus, omnium regum in dando liberalissimus, de cuius moribus postmodum plenius dixero. Illud tamen hic dicendum est, quod nequaquam potuit remanere, ut ille non fieret princeps, et maximus, cui maximarum virtutum vigor inerat. Cum enim scriptum sit: «Gloriam praecedit humilitas», merito praecessit huius mundi gloriosos, cui regina virtutum adhaerebat. Igitur non erat fas alicui in terra militare, quem Deus omnipotens praedestinavit omnibus imperare. |
|