BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII

Quod rex Papienses afflixerit

 

Rex ingressus Italiam per Veronam inter Mediolanum et Papiam Vercellis venit ibique sanctum pascha celebravit. In ipsis diebus paschalibus Leo eiusdem civitatis antistes, vir multum sapiens, mundum cum pace reliquit, cui Hardericus Mediolanensis canonicus successit. Rex vero iam totam pene Italiam planam suae ditioni subiugavit. Papiensem urbem, quoniam valde populosa fuit, subito capere non potuit; ipsos Papienses in gratiam recipere noluit, quia palatium, quod destruxerant, in loco, ubi prius fuerat, reaedificare adhuc renuebant; sed defensores eorum Adelbertum marchionem et Willehelmum et caeteros principes in iisdem terminis mirabiliter opprimere coepit, castrum eorum nomine Urbam desolavit et plura alia castella et munitiones firmissimas dissipavit. Ea tempestate grande malum factum est in Italia propter contentiones Papiensium; multae eorum ecclesiae in circuitu cum ipsis castellis incensae sunt, et populus, qui illuc confugerat, igne et gladio periit; agri vastati sunt, vineae truncabantur, exitum et introitum rex prohibebat, navigium abstulit, mercimonia vetuit et ita per biennium omnes Ticinenses afflixit, donec omnia, quae praecepit, omni dilatione postposita compleverant.