Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXIVDe obitu episcopi Augustensis
Anno sequenti imperator in Baioaria Ratisponae pascha celebravit. Ibi Bruno episcopus Augustensis defunctus est, cuius corpus imperatrix prosecuta cum filio Heinrico rege ad Augustam sedem suam honorifice sepeliri fecerunt. Nobilis enim valde fuit ipse episcopus Bruno. Nam dum esset frater Heinrici imperatoris, filius erat materterae Giselae imperatricis. Soror vero eiusdem episcopi nupta Stephano regi Ungarorum causa fuit christianitatis primum in gente Pannonica. Episcopatum vero Augustensem Eberhardus suscepit. |
|