BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVI

Quod imperator super Ungaros

cum exercitu venit

 

Eodem tempore multae dissensiones inter gentem Pannonicam et Baioarios, culpa tamen Baioariorum, factae sunt, ita ut Stephanus rex Ungarorum multas incursiones et praedas in regno Noricorum, id est Baioariorum, faceret. Unde commotus imperator Chuonradus cum grandi exercitu super Ungaros venit. Rex autem Stephanus minime sufficiens adversus imperatorem orationibus et ieiuniis in universo regno suo indictis praesidium Domini tantummodo flagitabat. Imperator tam munitum regnum fluviis et silvis intrare non valens multis tamen praedationibus, incendiis circa terminos regni iniuriam suam satis ulciscens reversus est, volens tempore oportuniori coepta sua peragere. Sed filius suus rex Heinricus adhuc puerulus, Eigilberto Frisingensi episcopo creditus, legatione Stephani regis pacem rogantis accepta unico consilio principum regni patre nesciente gratiam reconciliationis annuit: iuste et sapienter agens, qui regem iniuste iniuriatum, ultro petentem gratiam, recepit in amicitiam.