BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIII

Quod rex Heinricus Sclavos subiugavit

 

Interea, dum haec, quae superius dicta sunt, imperator in Burgundia faceret, filius suus Heinricus rex, licet in puerilibus annis, non segnius rei publicae consuluit in Boemia et in caeteris regionibus Sclavorum, ubi et Uodalricum ducem Boemiae et reliquos quam plures caesari adversantes strenue subiugavit et redeunti patri occurrens de duplici victoria duplex gaudium populis effecerat. Deinde collectis copiis de Saxonia super eos, qui Liutizi vocantur quique olim semichristiani, nunc per apostaticam nequitiam omnino sunt pagani, imperator venit ibique conflictum implacabilem mirabiliter diremit. Inter Saxones enim et paganos fiebant ea tempestate multae dissensiones et incursiones. Cumque caesar veniret, coepit quaerere, ex qua parte pax, quae diu inviolata inter eos fuerat, prius corrumperetur. Dicebant pagani a Saxonibus pacem primitus confundi idque per duellum, si caesar praeciperet, probari. Econtra Saxones ad refellendos paganos similiter singulare certamen, quamvis iniuste contenderent, imperatori spondebant. Imperator consulentibus principibus suis, licet non satis caute ageret, hanc rem duello diiudicari inter eos permisit. Statim duo pugiles congressi sunt, uterque a suis electus. Christianus in sola fide, quae sine operibus iustitiae mortua est, confidens et non diligenter attendens, quod Deus, qui veritas est, omnia in vero iudicio disponit, qui solem suum oriri super bonos et malos facit, qui pluit super iustos et iniustos, audacter pugnare coepit. Paganus autem solam conscientiam veritatis, pro qua dimicabat, prae oculis habens acriter resistebat. Postremo christianus a pagano vulneratus cecidit. Ex qua re pagani in tantam elationem et audaciam venerunt, ut, nisi imperator adesset, continuo irruerent super christianos; sed imperator ad compescendas incursiones eorum construxit castrum Wirbinam, in quo praesidia militum locabat, et principes Saxoniae, ut unanimiter resisterent paganis, sacramento et imperiali iussione constringebat. Deinde reversus est in Franciam.

Sequenti vero anno idem castrum a paganis dolo captum est, et plures nostrorum, qui in eo erant, ab eis occisi sunt. Hinc commotus imperator iterum cum copiis usque Albim fluvium venit. Sed cum pagani transitum prohiberent, imperator per aliud vadum fluvii partem exercitus latenter transmisit et ita fugatis hostibus ipse per ripam liberam regionem ingrediens immensis devastationibus et incendiis ubique, nisi in locis inexpugnabilibus, sic humiliavit eos, ut censum ab antiquis imperatoribus propositum et iam auctum Chuonrado imperatori postea persolverent. Multum enim laboravit Chuonradus imperator prius et tunc in gente Sclavorum; unde quidam de nostris quoddam breviarium versifice fecit, quod postea imperatori praesentavit. Ibi legitur, qualiter imperator interdum in paludibus usque femora stabat, pugnans ipse et exhortans milites, ut pugnarent, et victis paganis nimis acriter trucidabat eos pro quadam superstitione illorum nefandissima. Nam fertur, ut quodam tempore effigiem ligneam crucifixi domini nostri Iesu Christi scelerato ludibrio habuissent pagani et in eam spuerent atque colaphis caederent; ad extremum oculos eruebant, manus et pedes truncabant. Haec ulciscens imperator de captis paganis maximam multitudinem pro una effigie Christi simili modo truncavit et varia morte delevit. Idcirco in eisdem versibus caesar ultor fidei vocatur et Romanis principibus Tito et Vespasiano comparatur, qui in ultionem Domini triginta Iudaeos pro uno nummo commutaverant, cum Iudaei Christum pro totidem denariis vendiderint. Reversus imperator, quicquid obstaculi in regno invenit, imperiose disiecit. Eodem anno Adelbero dux Carantanorum imperatoris gratiam perdens ducatum amisit et in exilium missus est.