BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXVIII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

28.

Frater Conradus Dollenkopffius

Magistro Ortvino Gratio.

 

Salutem et devotionem humillimam cum orationibus quottidianis apud dominum nostrum Iesum christum. Venerabilis vir, non habeatis molestiam quod scribo vobis de negociis meis, cum vos bene habetis maiora pro agendo. sed dixistis mihi olim quod deberem vobis semper scribere quomodo studerem et non deberem cessare in studendo, sed deberem procedere, quia haberem bonum ingenium, et possem cum adiutorio dei bene proficere, si met vellem. Ergo debetis scire quod ego pro nunc contuli me ad studium Heydelbergense et studeo in Theologia; sed cum hoc audio quotidie unam lectionem in poetria, in qua incepi proficere notabiliter de gratia dei; et iam scio mentetenus omnes fabulas Ovidii in metamorphoseos, et scio eas exponere quadrupliciter, scilicet naturaliter, litteraliter, historialiter, et spiritualiter: quod non sciunt isti poetę seculares. et nuper interrogavi unum ex illis: ‘unde dicitur Mavors’? Tunc dixit mihi unam sententiam quę non fuit vera; sed etiam correxi eum, et dixi, quod Mavors dicitur quasi mares vorans; et ipse fuit confusus. Tunc dixi: ‘quid significatur per novem Musas allegorice?’ tunc etiam ignoravit et ego dixi quod .IX. Musę significant .VII. choros Angelorum. Tertio dixi: ‘unde dicitur Mercurius?’ sed quando non scivit, tunc dixi ei quod Mercurius dicitur quasi mercatorum curius, quia est deus mercatorum et habet curam pro eis. Ita videtis quod istę poetę nunc student tantum in sua arte litteraliter, et non intelligunt allegorias et expositiones spirituales, quia sunt homines carnales; et ut scribit Apostolus .I. ad Corinthios II.: ‘Animalis homo non percipit ea quę sunt spiritus dei’. Sed possetis dicere: ‘unde habetis istam subtilitatem?’ Respondeo quod nuper acquisivi unum librum, quem scripsit quidam Magister noster Anglicus de ordine nostro, et habet nomen Thomas de Walleys et compositus est ille liber super librum Metamorphoseos Ovidii, exponens omnes fabulas allegorice et spiritualiter. Et est ita profundus in Theologia quod non creditis. Certissimum est quod spiritussanctus infudit huic viro talem doctrinam. Quia scribit ibi concordantias inter sacram scripturam, et fabulas poetales; sicut potestis notare ex istis quę iam ponam. De Phitone serpente quem interfecit Apollo, scribit Psalmista: ‘Draco iste quem formasti ad illudendum ei’. et iterum: ‘Super aspidem et basiliscum ambulabis’. De Saturno qui supponitur homo senex, et pater deorum comedens filios suos, scribitur ab Ezechiele: ‘Comedent patres filios in medio tui’. Diana significat beatissimam virginem Mariam, ambulans cum multis virginibus hincinde. et ergo de ea scribitur in Psalmis: ‘Adducentur virgines post eam’. et alibi: ‘Trahe me post te; curremus in odore ungentorum tuorum.’ Item de love quando defloravit Calistonem virginem, et reversus est ad cęlum scribitur Matth. XII.: ‘Revertar in domum meam, unde exivi’. Item de Aglauro pedissequa, quam Mercurius vertit in lapidem: illa lapidificatio tangitur Iob. XLII.: ‘Cor eius indurabitur ut lapis’. Item quomodo Iuppiter supposuit Europam virginem, etiam habetur in sacra scriptura, quod ego ignoravi prius, quia sic dixit ad eam: ‘Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam’. Item Cadmus quęrens sororem suam, gerit personam Christi, qui quęrit suam sororem, id est animam humanam: et ędificat civitatem, id est ecclesiam. De Actęone vero qui vidit Dianam nudam, prophetizavit Ezechiel cap. XVI. dicens: ‘Eras nuda et confusione plena, et transivi per te et vidi te’. Et non est frustra a poetis scriptum quod Bacchus est bis genitus, quia per hoc significatur Christus qui etiam est bis genitus, uno modo ante sęcula, et alia vice humaniter et carnaliter. et Semele quę nutrit Bacchum, significat beatam virginem, cui dicitur Exodi II.: ‘Accipe puerum istum et nutri mihi, et ego dabo tibi mercedem tuam’. Item fabula de Piramo et Thisbe sic exponitur allegorice et spiritualiter: Piramus significat filium dei, et Thisbe significat animam humanam quam amat Christus, et de qua scribitur in evangelio: ‘Tuam ipsius animam pertransibit gladius’: Lucę .II. Sic Thisbe interfecit se gladio amasii sui. Item de Vulcano qui eiicitur de cęlo, et efficitur claudus, scribitur in Psalmis: ‘Expulsi sunt nec potuerunt stare’. Hęc et talia multa didici ex illo libro. Vos videretis mirabilia si essetis mecum. Et ista est via qua debemus studere in poetria. Sed parcatis mihi quod prętendo quasi docere vestram dominationem, quia vos scitis melius quam ego, sed feci in bona opinione. Ego disposui hic, aliquis in Tubinga debet me certi- ficare quicquid agit doctor Reuchlin, ita quod possum vos cavisare. Sed iam nihil scio, alias vellem vobis notificare. Sed iam valete in charitate non ficta. Datum Heidelbergę.