|
|
- L a u d a t i o T u r i a e
CIL VI 1527
- _______________________________________________

- tit.
- u]xoris
- col. 1
[...]
- 1.1
- [... mo]rum probit[ate(?) ...]
- 1.2
- rum [...] permansisti prob[a ...]
- 1.3
- orbata es re[pente ante nuptiar]um diem utroque pa[rente in deserta soli]
- 1.4
- tudine una o[ccisis per te maxu]me cum ego in Macedo[niam provinciam issem]
- 1.5
- vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam [inulta non est relicta]
- 1.6
- mors parentum
- 1.7
- tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta ef[flagitando atque]
- 1.8
- vindicando ut si praest[o fu]issemus non ampliu[s potuissemus sed]
- 1.9
- haec habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua]
- 1.10
- quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non cedisti sumpto]
- 1.11
- de nocentibus supplicio evest[i]gio te in domum ma[tris meae tulisti ubi]
- 1.12
- adventum meum expectast[i]
- 1.13
- temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus heredes rupt[um diceretur]
- 1.14
- coemptione facta cum uxore ita necessario te cum universis pat[ris bonis in]
- 1.15
- tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem omni[no eorum bonorum]
- 1.16
- fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente ista acc]eperis qua prae]
- 1.17
- sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo
- 1.18
- veritate caussam communem [t]utata es testamentum ruptum non esse ut [uterque potius]
- 1.19
- hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres certa qui[dem sententia]
- 1.20
- te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses partituram cum s[orore te adfir]
- 1.21
- mares nec sub condicionem tutelae legitumae venturam quoius per [legem in te ius non]
- 1.22
- esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat quae te id facere [impediret]
- 1.23
- nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui intenderen[t non esse id]
- 1.24
- ius quia gentis eiusdem non essent
- 1.25
- cesserunt constantiae tuae neque amplius rem sollicitarunt quo facto [officii in patrem]
- 1.26
- pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium succeptum sola peregisti
- 1.27
- rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non divertio in[terrupta contigit]
- 1.28
- nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam vetust[a coniunctio habu]
- 1.29
- isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato maiorem
- 1.30
- domestica bona pudici[t]iae opsequi comitatis facilitatis lanificii stud[ii religionis]
- 1.31
- sine superstitione o[r]natus non conspicendi cultus modici cur [memorem cur dicam de cari]
- 1.32
- tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos parentes col[ueris non alia mente]
- 1.33
- illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris commun[ia cum omnibus]
- 1.34
- matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae vindico ac [paucae uxores in]
- 1.35
- similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent quae rara ut essent [propitia]
- 1.36
- fortuna cavit
- 1.37
- omne tuom patrimonium acceptum ab parentibus communi diligentia cons[ervavimus]
- 1.38
- neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi tradisti officia [ita par]
- 1.39
- titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem ut meae custodiam sust[ineres multa]
- 1.40
- de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem satis sit [hoc] mi[hi tuis]
- 1.41
- de sensibus [indi]casse
- 1.42
- [liberali]tatem tuam c[u]m plurumis necessariis tum praecipue pietati praesti[tisti]
- 1.43
- [... licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat simillimam [tui ...]
- 1.44
- [... h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras d[ignas eiusmodi]
- 1.45
- [... bene]ficiis domibus vestris apud nos educavistis eadem u[t condicio]
- 1.46
- [nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes parastis quas quid[em a vobis]
- 1.47
- [constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius excepimus et probantes [sensus vestros]
- 1.48
- [ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem familiarem sub[didimus vestrae]
- 1.49
- [nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi nostri c[aussa memoravi]
- 1.50
- [sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate honori no[s duxisse consta]
- 1.51
- [ret exequi de nos]tris
- 1.52
- [multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt
- col. 2
- 2.2a
- [varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti ornamentis
- 2.3a
- [me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori
- 2.4a
- [tuo accomodata trad]isti mihi et subinde familia nummis fructibus
- 2.5a
- [deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus apsentiam meam locupletasti
- 2.6a
- [publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus tua te hortabatur
- 2.7a
- [mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos ea parabas
- 2.8a
- [nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa
- 2.9a
- [agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius domus emptione
- 2.10a
- [potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis occasonibus inrupturum
- 2.11a
- [et direpturum ... reiecist]i [et defe]ndisti domum nostram
[
- 2.0
- iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare [adhuc]
- 2.1
- me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod servar[et] cavens saluti meae
- 2.2
- inaniter opes suas pollice[re]tur ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari
- 2.3
- me debeo
- 2.4
- quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia s[e]rmonesque arcanos
- 2.5
- eruam ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et inminentia pericula evoca
- 2.6
- tus tuis consiliis cons[er]vatus sim ut neque audac[i]us experiri casus
- 2.7
- temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula pararis
- 2.8
- sociosque consilioru[m t]uorum ad me servandum delegeris sororem
- 2.9
- tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium periculo infinita sint
- 2.10
- si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter m[e latuisse]
- 2.11
- acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice fatebo[r reddito me iam]
- 2.12
- cive patriae beneficio et i[ud]icio apsentis Caesaris Augusti [quom abs te ...]
- 2.13
- de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens interp[ellaretur et ad eius]
- 2.14
- pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed tra[ducta et indignum in]
- 2.15
- modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo eum admone]
- 2.16
- res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis me[ae atque vocibus eti]
- 2.17
- am contumeliosis et cr[ud]elibus exceptis volneribus pa[lam conquereris]
- 2.18
- ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit mox ea res]
- 2.19
- quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari clementia[e locum et cum cu]
- 2.20
- stodia spiritus mei not[a]re inportunam crudelitatem [Lepidi firma tua]
- 2.21
- patientia
- 2.22
- sed quid plura parcamu[s] orationi quae debet et potest e[sse brevis ne maxu]
- 2.23
- ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o maxumo documento]
- 2.24
- meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titutulum [salutis meae]
- 2.25
- pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta deinde n[obis et felicia]
- 2.26
- tempora contingerunt fue[ru]nt optati liberi quos aliqua[mdiu sors nobis invi]
- 2.27
- derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis inservie[ns quid utrique no]
- 2.28
- strum defuit procedens a[li]as spem finiebat quid agitav[eris propterea quae]
- 2.29
- que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdam feminis [conspicua et memorabi]
- 2.30
- lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s ceteris omittam]
- 2.31
- diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne tenen[do in matrimonio]
- 2.32
- te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa ess[em infelix de divertio]
- 2.33
- elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e tradituram non alia]
- 2.34
- mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi di[gnam et aptam con]
- 2.35
- dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e communes pro]
- 2.36
- que tuis habituram adf[irm]ares neque patrimoni nos[tri quod adhuc]
- 2.37
- fuerat commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio meo id]
- 2.38
- et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum ni[hil separatum te]
- 2.39
- habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi d[ehinc praestituram]
- 2.40
- fatear necesset adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente adeo [exhoruisse cona]
- 2.41
- tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter nos [ante quam nobis]
- 2.42
- fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere mente qua[re vivo me desineres]
- 2.43
- esse mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidissuma perman[sisses]
- 2.44
- quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi li[beros ut propterea]
- 2.45
- fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis sed quid plura [cedens mihi mansisti]
- 2.46
- aput me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici]
- 2.47
- tate poteram
- 2.48
- tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi c[onsilium cepisse]
- 2.49
- ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem et diffi]
- 2.50
- dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares fecunditat[em]
- 2.51
- utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset donec e]
- 2.52
- lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi praesta[res ego enim super]
- 2.53
- stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi supstituta
- 2.54
- praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros foturos me mise]
- 2.55
- rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia tu[a]
- 2.56
- omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut sint mi[hi solacia ne nimis]
- 2.57
- desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um est]
- 2.58
- fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua firma[tus animo atque]
- 2.59
- doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non omnia erip[uit sed cum laudi]
- 2.60
- bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod tranquilli status e[rat mihi tecum]
- 2.61
- amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum pericul[orum cogitans calami]
- 2.62
- tate frangor nec permane[re] in promisso possum
- 2.63
- naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore mersor et quibus[s animum firmabam]
- 2.64
- in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus cogitans con]
- 2.65
- cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens famam tuam n[on tam constanter pa]
- 2.66
- tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor
- 2.67
- ultumum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia contigisse mi[hi ut praestarem]
- 2.68
- tibi legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum fuerit pr[aestabo]
- 2.69
- te di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita tueantur opto
___________
Textus:
Inscriptiones Latinae
(Prof. Dr. Dr. Manfred Clauss, Seminar für Alte Geschichte
an der Johann Wolfgang Goethe-Universität in Frankfurt am Main)
|
|