Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XIX. De sancto Cipriano.
Impossibile est omnino complecti, quantum inter alios scriptores (praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiauit ecclesiae) conferat beatissimus Cyprianus, uelut oleum decurrens in omnem suauitatem, lingua composita declamator insignis doctorque mirabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos uero firmissima praedicatione solidauit, confessores ad martyrium usque perduxit! Et ne minor esset praedicationibus suis, ipse quoque martyrii corona domino praestante decoratus est. Nam inter alia quae nobis facundiae suae clara monumenta dereliquit, in expositione orationis dominicae, quae contra subripientia uitia uelut inuictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria uenustate conscripsit. |
|