Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Sacramentarium Gregorianum
|
_________________________________________________________
|
|
63.Feria v ad sanctum Siluestrum
Praesta quaesumus omnipotens deus, ut quos uotiua ieiunia castigant, ipsa quoque deuotio sancta laetificet, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus: per.Super oblata. Purifica nos misericors deus, ut ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores: per.Ad completa. Caelestia dona capientibus quaesumus domine non ad iudicium peruenire patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti: per.Super populum. Populi tui deus institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus: per. |