BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Archipoeta

ca. 1130 - post 1160

 

Carmen I

 

(Carmen IV Langosch)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Lingua balbus, hebes ingenio,

viris doctis sermonem facio.

sed quod loquor, qui loqui nescio,

necessitas est, non praesumptio.

 

2

5

Nulli vestrum reor ambiguum

viris bonis hoc esse congruum,

ut subportet magnus exiguum,

aegrum sanus et prudens fatuum.

 

3

Ne sim reus et dignus odio,

10

si lucernam ponam sub modio,

quod de rebus humanis sentio,

pia loqui iubet intentio.

 

4

Brevem vero sermonem facio,

ne vos gravet longa narratio,

15

ne dormitet lector prae taedio

et «tu autem» dicat in medio.

 

5

Ad aeternam beatitudinem

lapsum deus revocans hominem

verbum suum, suam imaginem

20

misit ad nos per matrem virginem.

 

6

Est unita deitas homini,

servo suo persona domini,

morti vita, splendor caligini,

miseria beatitudini.

 

7

25

Scimus ista potentialiter

magis facta quam naturaliter,

scrutantibus spiritualiter

scire licet quare, non qualiter.

 

8

Arte mira, miro consilio

30

quaerens ovem bonus opilio

vagantibus in hoc exilio

locutus est nobis in filio.

 

9

Sanctum suae mentis consilium

patefecit mundo per filium,

35

ut reiecto cultu sculptilium

deum nosset error gentilium.

 

10

Poetarum seductos fabulis

veritatis instruxit regulis,

signis multis atque miraculis

40

fidem veram dedit incredulis.

 

11

Obmutescant humana somnia,

nil occultum, iam patent omnia;

revelavit fata latentia

non sapiens, sed sapientia.

 

12

45

Conticescat falsa temeritas,

ubi palam loquitur veritas;

quod divina probat auctoritas,

non improbet humana falsitas.

 

13

Huius mundi praeterit orbita;

50

stricta ducit ad vitam semita.

qui scrutatur renum abscondita,

trutinabit hominum merita.

 

14

Iudex iustus, inspector cordium

nos ad suum trahit iudicium

55

redditurus ad pondus proprium

bona bonis, malis contrarium.

 

15

In hac vita misere vivitur,

vanitas est omne, quod cernitur.

heri natus hodie moritur,

60

finem habet omne, quod oritur.

 

16

Sed qui dedit ad tempus vivere,

vitam brevem potest producere;

vitam potest de morte facere,

qui mortuos iubet resurgere.

 

17

65

Nos ad regna vocat caelestia,

ubi prorsus nulla miseria,

sed voluptas et vera gaudia,

quae sit deus omnibus omnia.

 

18

Puniamus virtute vitium,

70

cuius caret fine supplicium.

terreat nos ignis incendium,

foetor, fletus et stridor dentium.

 

19

Sciens deus nos esse teneros

et gehennae dolores asperos

75

pia voce revocat miseros

ovem suam ponens in humeros.

 

20

O pietas inaestimabilis!

omnipotens incorruptibilis,

creaturae misertus mobilis

80

est pro nobis factus passibilis.

 

21

Est alapas passus et verbera,

ludicrorum diversa genera,

sputa, spinas et praeter cetera

crucis morte damnatus aspera.

 

22

85

Cum creator in cruce patitur,

ferreus est, qui non conpatitur;

cum salvator lancea pungitur,

saxeus est, qui non conpungitur.

 

23

Conpungamur intus in anima

90

iram dei placantes lacrima!

dies irae, dies novissima

cito venit, nimis est proxima.

 

24

Ecce redit districtus arbiter,

qui passus est misericorditer.

95

redit quidem, sed iam minaciter;

coactus est, non potest aliter.

 

25

Mundus totus commotus acriter

vindicabit auctorem graviter,

et torquebit reos perenniter

100

quamvis iuste, tamen crudeliter.

 

26

Vos iudicis estis discipuli,

in scriptura divina seduli,

Christiani lucernae populi,

contemptores praesentis saeculi.

 

27

105

Vos non estis virgines fatuae,

vestrae non sunt lampades vacuae,

vasa vestra manant assidue

caritatis oleo mutuae.

 

28

Vos pascitis gregem dominicum

110

erogantes divinum triticum

quibusdam plus, quibusdam modicum,

prout quemque scitis famelicum.

 

29

Decus estis ecclesiasticum;

cum venerit iudex in publicum,

115

ut puniat omne maleficum,

sedebitis in thronis iudicum.

 

30

Verumtamen in mundi fluctibus,

ubi nemo mundus a sordibus,

quod dicitis in vestris cordibus,

120

compungendum est in cubilibus.

 

31

Insistite piis operibus

bene vestris utentes opibus;

nam deo dat, qui dat inopibus:

ipse deus est in pauperibus.

 

32

125

Ut divina testatur pagina,

opes multae sunt iusto sarcina;

summa virtus est elemosina,

dici debet virtutum domina.

 

33

Hanc commendo vobis prae ceteris;

130

abscondatur in sinu pauperis.

crede mihi: si quid deliqueris,

per hanc deum placare poteris.

 

34

Hanc conmendo vobis praecipue,

haec est via vitae perpetuae,

135

quod salvator ostendens congrue

dixit: omni petenti tribue.

 

35

Scitis ista, neque vos doceo,

sed quod scitis, facere moneo.

pro me loqui iam tandem debeo,

140

non sum puer, aetatem habeo.

 

36

Vitam meam vobis enucleo,

paupertatem meam non taceo:

sic sum pauper et sic indigeo,

quod tam siti quam fame pereo.

 

37

145

Non sum nequam, nullum decipio:

uno tantum laboro vitio:

nam libenter semper accipio

et plus mihi quam fratri cupio.

 

38

Si vendatur propter denarium

150

indumentum, quod porto, varium,

grande mihi fiet opprobrium;

malo diu pati ieiunium.

 

39

Largissimus largorum omnium

praesul dedit hoc mihi pallium

155

magis habens in caelis praemium

quam Martinus, qui dedit medium.

 

40

Nunc est opus, ut vestra copia

sublevetur vatis inopia;

dent nobiles dona nobilia:

160

aurum, vestes et his similia.

 

41

Ne pauperi sit excusatio,

det quadrantem gazophylatio;

haec viduae fuit oblatio,

quam divina conmendat ratio.

 

42

165

Viri digni fama perpetua,

prece vestra complector genua:

ne recedam hinc manu vacua,

fiat pro me collecta mutua.

 

43

Mea vobis patet intentio;

170

vos gravari sermone sentio;

unde finem sermonis facio,

quem sic finit brevis oratio.

 

44

Praestet vobis creator Eloy

caritatis lecytum olei,

175

spei vinum, frumentum fidei,

et post mortem ad vitam provehi.

 

45

Nobis vero mundo fruentibus,

vinum bonum saepe bibentibus,

sine vino deficientibus

180

nummos multos pro largis sumptibus.