Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen VII
(Carmen II Langosch)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Archicancellarie,viris maior ceteris,splendore prudentiae,qua prudentes praeteris, |
5 | iubar es ecclesiae,sicut sol est aetheris.
2Laudes tibi canimus,cuius luce iubarisillustratur animus |
10 | Friderici Caesaris,quod libenter facimus,cum sis dator hilaris.
3Pollens bonis moribuset nitore generis |
15 | in humanis artibuset divinis litteriscum sis maior omnibus,nullo minor crederis.
4Vir fortis et sapiens |
20 | Fortunam non sequeris,in adversis patiens,modestus in prosperis,cuncta bene faciensrecta via graderis.
5 |
25 | Ulixe facundiorTulliane loqueris,columba simpliciornulli fraudes ingeris,serpente callidior |
30 | a nullo deciperis.
6Alexandro fortiorinimicos conteris,David mansuetiora cunctis diligeris, |
35 | Martinoque largiordas, quod iuste peteris.
7In regni negotiofit quodcumque praecipis,qui sine consilio |
40 | nihil prorsus incipis;viget tanto sociomens Romani principis.
8Adhuc starent moeniaMediolanensium |
45 | nec Caesar per proeliavictor esset hostium,nisi dei gratiate dedisset socium.
9Electum Coloniae |
50 | claris dignum laudibusprae multa pauperienudis laudo pedibus;conqueror hoc hodiecoram sanctis omnibus.
10 |
55 | Dum sanctorum omniumcolitur celebritas,singuli colentiumgerunt vestes inclutas,Archicancellarium |
60 | vatem pulset nuditas.
11Poeta composuitrationem rhythmicam,at Irus imposuitmelodiam musicam, |
65 | unde bene meruitmantellum et tunicam. |