Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen X
(Carmen VII Langosch)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Aestuans intrinsecus ira vehementiin amaritudine loquar meae menti:factus de materia levis elementifolio sum similis, de quo ludunt venti.
2 |
5 | Cum sit enim proprium viro sapientisupra petram ponere sedem fundamenti,stultus ego comparor fluvio labentisub eodem aere numquam permanenti.
3Feror ego veluti sine nauta navis, |
10 | ut per vias aeris vaga fertur avis;non me tenent vincula, non me tenet clavis,quaero mei similes et adiungor pravis.
4Mihi cordis gravitas res videtur gravis,iocus est amabilis dulciorque favis; |
15 | quidquid Venus imperat, labor est suavis,quae numquam in cordibus habitat ignavis.
5Via lata gradior more iuventutis,implico me vitiis immemor virtutis,voluptatis avidus magis quam salutis, |
20 | mortuus in anima curam gero cutis.
6Praesul discretissime, veniam te precor:morte bona morior, dulci nece necor,meum pectus sauciat puellarum decor,et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.
7 |
25 | Res est arduissima vincere naturam,in aspectu virginis mentem esse puram;iuvenes non possumus legem sequi duramleviumque corporum non habere curam.
8Quis in igne positus igne non uratur? |
30 | quis Paviae demorans castus habeatur,ubi Venus digito iuvenes venatur,oculis illaqueat, facie praedatur?
9Si ponas Hippolytum hodie Paviae,non erit Hippolytus in sequenti die: |
35 | Veneris in thalamos ducunt omnes viae,non est in tot turribus turris Alethiae.
10Secundo redarguor etiam de ludo,sed cum ludus corpore me dimittit nudo,frigidus exterius, mentis aestu sudo, |
40 | tunc versus et carmina meliora cudo.
11Tertio capitulo memoro tabernam,illam nullo tempore sprevi neque spernam,donec sanctos angelos venientes cernamcantantes pro mortuis «requiem eternam».
12 |
40 | Meum est propositum in taberna mori,ut sint vina proxima morientis ori.tunc cantabunt laetius angelorum chori:«sit deus propicius huic potatori.»
13Poculis accenditur animi lucerna, |
50 | cor imbutum nectare volat ad superna.mihi sapit dulcius vinum de taberna,quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
14Loca vitant publica quidam poetarumet secretas eligunt sedes latebrarum, |
55 | student, instant, vigilant nec laborant parumet vix tandem reddere possunt opus clarum.
15Ieiunant et abstinent poetarum chori,vitant rixas publicas et tumultus foriet, ut opus faciant, quod non possint mori, |
60 | moriuntur studio subditi labori.
16Unicuique proprium dat natura munus:ego numquam potui scribere ieiunus,me ieiunum vincere posset puer unus.sitim et ieiunium odi tamquam funus.
17 |
65 | Unicuique proprium dat natura donum:ego versus faciens bibo vinum bonumet quod habent purius dolia cauponum;tale vinum generat copiam sermonum.
18Tales versus iacio, quale vinum bibo, |
70 | nihil possum facere nisi sumpto cibo,nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;Nasonem post calicem carmine praeibo.
19Mihi numquam spiritus poetriae datur,nisi prius fuerit venter bene satur. |
75 | dum in arca cerebri Bacchus dominatur,in me Phoebus irruit et miranda fatur.
20Ecce meae proditor pravitatis fui,de qua me redarguunt servientes tui;sed eorum nullus est accusator sui, |
80 | quamvis velint ludere saeculoque frui.
21Iam nunc in praesentia praesulis beatisecundum dominici regulam mandatimittat in me lapidem neque parcat vati,cuius non est animus conscius peccati.
22 |
85 | Sum locutus contra me, quidquid de me novi,et virus evomui, quod tam diu fovi;vita vetus displicet, mores placent novi;homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
23Iam virtutes diligo, vitiis irascor, |
90 | renovatus animo spiritu renascor;quasi modo genitus novo lacte pascor,ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
24Electe Coloniae, parce penitenti,fac misericordiam veniam petenti |
95 | et da penitentiam culpam confitenti;feram quidquid iusseris, animo libenti.
25Parcit enim subditis leo rex ferarumet est erga subditos immemor irarum,et vos idem facite, principes terrarum; |
100 | quod caret dulcedine, nimis est amarum. |