Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen IX
(Carmen V Eberle)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Nocte quadam sabbati somno iam refectus,Cum michi fastidio factus esset lectus,Signo crucis muniens frontem, vultum, pectusIndui me vestibus, quibus eram tectus.
2. |
5 | Sic dum nec accumberem neque starem rectus,Tantus odor naribus meis est iniectus,Quantum nunquam protulit spica nardi nec thusNeque liquor balsami recens et electus.
3.Ortus erat Lucifer, stella matutina, |
10 | Cum perfusus undique luce repentinaSum raptus ad ethera quadam vi divina.Ubi Deus raptor est, dulcis est rapina.
4.Repente sub pedibus hunc relinquo mundumEt in orbem videor ingredi secundum, |
15 | Cuius admirabile lumen et iocundumNon valet exprimere verbis os facundum.
5.Non est ibi gemitus neque vox dolentis,Ubi sanctus populus inmortalis gentisLiber a periculis, tutus a tormentis |
20 | Pace summa fruitur et quiete mentis.
6.Ibi pulchritudinem vidi domus Dei,Ipsum tamen oculi non videre mei.Nam divine tantus est splendor faciei,Quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
7. |
25 | Hic nec Aristotilem vidi nec Homerum,Tamen de sentenciis nominum et rerum,De naturis generum atque specierumMagnus michi protulit Augustinus verum.
8.Post hec ad archangelum loquens Michaelem, |
30 | Qui regit per angelos populum fidelem,Ab eo sum monitus, ut secreta celemEt celi consilia nemini revelem.
9.Unde quamvis cernerem de futuris multa,Que sunt intellectibus hominum sepulta, |
35 | Celi tamen prodere vereor occulta.Tu vero ne timeas, presul, sed exulta!
10.Tibi deputatus est unus angelorum,Super omnes alios habens os decorum,Sicut tu virtutibus operum clarorum |
40 | Meritis preradias omnium proborum.
11.Huius ope prelia te vicisse scias,Ut des Deo gloriam nec superbus fias!Tui dux itineris est per omnes vias,Pro tuis excessibus preces fundens pias.
12. |
45 | Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris,Ad radicem arboris ponitur securis.Tyrannus extollitur et est sine curis,Sed eius interitus venit instar furis.
13.Nolo tibi denique nimium blandiri |
50 | Neque meo domino blandiens mentiri.Nemo potest adeo mundus inveniri,Ut sit sine macula mens et actus viri.
14.Ille sanctus inclitus, gemma sacerdotum,Cuius nomen omnibus reor esse notum, |
55 | Qui suis miraculis replet orbem totum,Se dicit adversum te nimis esse motum.
15.Cumque vellet conqueri de te coram Deo,Vix querelam distulit flexus fletu meo;Flebam namque graviter, sicut sepe fleo, |
60 | Lacrimis indutias postulans ab eo.
16.Fluebant ab oculis lacrimarum rivi,Et quia conpescere lacrimas nequivi,De terra ridencium lacrimans exivi,Inventus in lectulo more semivivi.
17. |
65 | Precor, ergo, domine, flos presentis evi,Ut ad sancti graciam redeas in brevi.Res eius diripiunt quidam lupi sevi,Quas tu restituere verbo potes levi.
18.Quamvis incessabilis sarcina curarum |
70 | Mentem tuam distrahat nec fatiget parum,Scire tamen opus est, quid sit Deo carum,Iuvare viriliter res ecclesiarum.
19.Fac ergo concordiam sancto cum Martino,Qui pro te multotiens me potavit vino! |
75 | Quod hec pax sit melior quam cum Palatino,Novit, quisquis agitur spiritu divino.
20.Cum te vir sanctissimus vellet accusare,Vix eum prohibui lacrimans amare.Et quia sic volui pro te laborare, |
80 | Debes michi magnum quid in hoc festo dare.
21.Tussis indeficiens et defectus vocisCum ruinam nuncient obitus velocis,Circumdant me gemitus in secretis locis,Nec iam libet solitis delectari iocis.
22. |
85 | Quamvis tamen moriar et propinquem fini,Et me fata terreant obitus vicini,Non possum diligere nomen Palatini,Per quem facta carior est lagena vini.
23.Afflixit iniuriis populum et clerum. |
90 | Sed de tot iniuriis diversarum rerumEgo non conquererer, ut iam loquar verum,Nisi michi carius venderetur merum.
24.Ut tyrannis comitis exponatur ipsi,Tales versus facio, quales nunquam scripsi. |
95 | Omne ve, quod legitur in Apocalipsi,Ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
25.Interim me Dominus iuxta psalmum DavidRegit et in pascue claustro collocavit.Hic michi, non aliis vinum habundavit; |
100 | Abbas bonus pastor est et me bene pavit. |