|
|
Idus Aprilis habitum est concilium
hoc in monte Romarici.
Veris in temporibus sub Aprilis Idibus
habuit concilium Romarici montium
puellaris contio montis in coenobio.
tale non audivimus nec fuisse credimus
| 5 | in terrarum spatio a mundi principio.
tale numquam factum est sed neque futurum est.
in eo concilio de solo negotio
Amoris tractatum est, quod in nullo factum est;
sed de Evangelio nulla fuit mentio.
|
10 | nemo qui vir dicitur illuc intromittitur.
quidam tamen aderant qui de longe venerant.
non fuerunt laici sed honesti clerici.
ianua Tullensibus aperitur omnibus
quorum ad solacium factum est concilium.
|
15 | hos honestos sentiunt, intus et suscipiunt.
. . . . . . . . . . . . . . . .
puellis amantibus. illis solis omnibus
ianua dat aditum ceteris prohibitum.
ianuae custodia fuit haec Sibilia
|
20 | quae ab annis teneris miles facta Veneris
quicquid Amor iusserat non invita fecerat.
veteranae dominae arcentur a limine
quibus omne gaudium solet esse taedium,
gaudium et cetera quae vult aetas tenera.
|
25 | intromissis omnibus virginum agminibus,
lecta sunt in medium, quasi Evangelium,
praecepta Ovidii, doctoris egregii.
lectrix tam propitii fuit Evangelii
Eva de Danubrio, potens in officio
|
30 | artis amatoriae, ut affirmant aliae.
cantus modulamina et amoris carmina
cantaverunt pariter, satis et sonoriter
de multis non quaelibet, duae sed Elizabet.
has duas non latuit quicquid Amor statuit.
|
35 | harum in notitia ars est amatoria;
sed ignorant opere quid vir sciat facere.
|