BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heloisa

ca. 1100 - 1163

 

Epistula ad Abaelardum II

 

Textus:

Heloisae epistulae ad Abaelardum

ed. J. Monfrin, Paris 1967

 

_________________________________________________________

 

 

 

Unico suo post Christum, unica sua in Christo.

 

Miror, unice meus, quod preter consuetudinem epistolarum - immo contra ipsum ordinem naturalem rerum -, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi preponere presumpsisti, feminam videlicet viro, uxorem marito, ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti diaconissam, abbati abbatissam. Rectus quippe ordo est et honestus ut qui ad superiores vel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant; sin autem ad inferiores, precedunt scriptionis ordine qui precedunt rerum dignitate.

Illud etiam non parva admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti desolationem auxisti, et quas mittigare debueras excitasti lacrimas. Que enim nostrum siccis oculis audire possit quod circa finem epistole posuisti, dicens: «Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prevalentes interficiant», etc. O karissime, quo id animo cogitasti, quo id ore dicere sustinuisti? Numquam ancillulas suas adeo Deus obliviscatur ut eas tibi superstites reservet; numquam nobis illam vitam concedat, que omni genere mortis sit gravior! Te nostras exequias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo agregasti ad ipsum premittere ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto letior nos subsequaris quanto securior de nostra salute iam fueris.

Parce, obsecro, domine, parce huiusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias, et hoc ipsum quod utcumque vivimus ne nobis auferas ante mortem. «Sufficit diei malicia sua», et dies illa omnibus quos inveniet satis secum sollicitudinis afferet omni amaritudine involuta. «Quid enim necesse est, inquit Seneca, mala arcessere», et ante mortem vitam perdere?

Rogas, unice, ut quocumque casu nobis absens hanc vitam finieris, ad cimiterium nostrum corpus tuum afferri faciamus ut orationum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At vero quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris, aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nichil permittet quietum, cum nec anima rationis sensum nec lingua sermonis retinebit usum, cum mens insana in ipsum - ut ita dicam - Deum magis irata quam paccata non tam orationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantum vaccabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepeliende simus quam sepelire possimus; que cum in te nostram amiserimus vitam, vivere, te recedente, nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tue mentio mors quedam nobis est; ipsa autem mortis huius veritas quid, si nos invenerit, futura est? Nunquam Deus annuat ut hoc tibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus quod a te penitus expectamus, in hoc utinam te precessure non secuture!

Parce itaque, obsecro, nobis; parce itaque, unice, saltem tue, huiusmodi scilicet supersedendo verbis quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas, ut quod mortem prevenit ipsa morte gravius sit. Confectus merore animus quietus non est, nec Deo sincere potest vaccare mens perturbationibus occupata. Noli, obsecro, divinum impedire servitium, cui nos maxime mancipasti. Omne inevitabile quod cum acciderit merorem maximum secum inferet, ut subito veniat obtandum est, ne timore inutili diu ante cruciet cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum deprecatur dicens:

Sit subitum quodcumque paras, sit ceca futuri

Mens hominum fati; liceat sperare timenti.

(Lucan. Pharsal., lib. II, 14/15)

Quid autem, te amisso, sperandum michi superest? Aut que in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsum quod vivis, omnibus de te michi aliis voluptatibus interdictis, cui nec presentia tua concessum est frui ut quandoque michi reddi valeam? O! - si fas sit dici - crudelem michi per omnia Deum! o inclementem clementiam! o infortunatam fortunam! que iam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit ut quibus in alios seviat iam non habeat! Plenam in me pharetram exhausit, ut frustra iam alii bella eius formident; nec si ei adhuc telum aliquod superesset locum in me vulneris inveniret. Unum inter tot vulnera metuit: ne morte supplicia finiam; et cum interimere non cesset, interitum tamen quem accelerat timet. O me miserarum miserrimam! infelicium infelicissimam! que quanto universis in te feminis prelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata graviorem in te et in me pariter perpessa sum casum! Quanto quippe altior ascendentis gradus tanto gravior corruentis casus. Quam michi nobilium potentium feminarum Fortuna umquam preponere potuit aut equare? Quam denique adeo deiecit et dolore conficere potuit? Quam in te michi gloriam contulit! quam in te michi ruinam intulit! Quam michi vehemens in utramque partem extitit, ut nec in bonis nec in malis modum habuerit! Que ut me miserrimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem effecerat, ut, cum quanta perdidi pensarem, tanto me maiora consumerent lamenta quanto me maiora oppresserant damna, et tanto maior amissorum succederet dolor quanto maior possessorum precesserat amor et summe voluptatis gaudia summa meroris terminaret tristicia.

Et, ut ex iniuria maior indignatio surgeret, omnia in nobis equitatis iura pariter sunt perversa. Dum enim solliciti amoris gaudiis frueremur et - ut turpiore sed expressiore vocabulo utar - fornicationi vaccaremus, divina nobis severitas pepercit. Ut autem illicita licitis correximus et honore coniugii turpitudinem fornicationis operuimus, ira Domini manum suam super nos vehementer aggravavit et immaculatum non pertulit thorum, qui diu ante sustinuerat pollutum. Deprehensis in quovis adulterio viris hoc satis esset ad vindictam pena quam pertulisti; quod ex adulterio promerentur alii, id tu ex coniugio incurristi, per quod iam te omnibus satisfecisse confidebas iniuriis; quod fornicatoribus suis adultere, hoc propria uxor tibi contulit, nec cum pristinis vaccaremus voluptatibus, sed cum iam ad tempus segregati castius viveremus, te quidem Parisius scolis presidente et me ad imperium tuum Argenteoli cum sanctimonialibus conversante. Divisis itaque sic nobis adinvicem ut tu studiosius scolis, ego liberius orationi sive sacre lectionis meditationi vaccarem, et tanto nobis sanctius quanto castius degentibus, solus in corpore luisti quod duo pariter commiseramus. Solus in pena fuisti, duo in culpa, et qui minus debueras, totum pertulisti. Quanto enim amplius te pro me humiliando satisfeceras, et me pariter et totum genus meum sublimaveras, tanto te minus tam apud Deum quam apud illos proditores obnoxium pene reddideras.

O me miseram in tanti sceleris causa progenitam! O summam in viros summos et consuetam feminarum perniciem! Hinc de muliere cavenda scriptum est in Proverbiis:

Nunc ergo, fili, audi me,

et attende verbis oris mei.

Ne abstrahatur in viis illius mens tua,

neque decipiaris semitis eius;

multos enim vulneratos deiecit,

et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

Vie inferi domus eius,

penetrantes in inferiora mortis.

(Prov. VII, 24)

Et in Ecclesiaste:

Lustravi universa animo meo...

et inveni amariorem morte mulierem,

que laqueus venatorum est,

et sagena cor eius,

vincula enim sunt manus eius.

Qui placet Deo, effugiet eam;

qui autem peccator est capietur ab illa.

(Eccle. VII, 26)

Prima statim mulier de paradyso virum captivavit, et que ei a Domino creata fuerat in auxilium, in summum ei conversa est exitium. Fortissimum illum Nazareum Domini et angelo nuntiante conceptum, Dalila sola superavit, et eum inimicis proditum et oculis privatum ad hoc tandem dolor compulit ut se pariter cum ruina hostium opprimeret. Sapientissimum omnium Salomonem sola quam sibi copulaverat mulier infatuavit, et in tantam compulit insaniam ut eum quem ad edificandum sibi Dominus templum elegerat, patre eius David, qui iustus fuerat, in hoc reprobato, ad ydolatriam ipsa usque in finem vite deiceret, ipso quem tam verbis quam scriptis predicabat atque docebat divino cultu derelicto. Iob sanctissimus in uxore novissimam atque gravissimam sustinuit pugnam, que eum ad maledicendum Deo stimulabat. Et callidissimus temptator hoc optime noverat, quod sepius expertus fuerat, virorum videlicet ruinam in uxoribus esse facillimam. Qui denique etiam usque ad nos consuetam extendens maliciam, quem de fornicatione sternere non potuit, de coniugio temptavit; et bono male est usus qui malo male uti non est permissus.

Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut suprapositas feminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commisse malicie ex effectu convertit. Sed et si purget animum meum innocentia, nec huius reatum sceleris consensus incurrat, peccata tamen multa precesserunt, que me penitus immunem ab huius reatu sceleris esse non sinunt. Quod videlicet diu ante carnalium illecebrarum voluptatibus serviens, ipsa tunc merui quod nunc plector, et precedentium in me peccatorum sequentia merito facta sunt pena, et malis initiis perversus imputandus est exitus.

Atque utinam huius precipue commissi dignam agere valeam penitentiam, ut pene illi tue vulneris illati ex longa saltem penitentie contricione vicem quoquo modo recompensare queam; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in omni vita - ut iustum est - in contritione mentis suscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam. Si enim vere miserrimi mei animi profitear infirmitatem, qua penitentia Deum placcare valeam non invenio, quem super hac semper iniuria summe crudelitatis arguo et, eius dispensationi contraria, magis eum ex indignatione offendo quam ex penitentie satisfactione mitigo. Quomodo etiam penitentia peccatorum dicitur, quantacumque sit corporis afflictio, si mens adhuc ipsam peccandi retinet voluntatem et pristinis estuat desideriis? Facile quidem est quemlibet confitendo peccata seipsum accusare aut etiam in exteriori satisfactione corpus affligere; difficillimum vero est a desideriis maximarum voluptatum avellere animum. Unde et merito sanctus Iob cum premisisset: «Dimittam adversum me eloquium meum», - id est: laxabo linguam et aperiam os per confessionem in peccatorum meorum accusationem -, statim adiunxit: «Loquar in amaritudine anime mee»; quod beatus exponens Gregorius:

Sunt (inquit), nonnulli qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde... qui culpas suas detestans loquitur, restat, necesse est, ut has in amaritudine anime loquatur, ut hec ipsa amaritudo puniat quicquid lingua per mentis iudicium accusat.

Sed hec quidem amaritudo vere penitentie quam rara sit, beatus diligenter attendens Ambrosius:

Facilius, inquit, inveni qui innocentiam servaverunt, quam qui penitentiam egerunt. (Ambr. De poenit., c.10)

In tantum vero ille quas pariter exercuimus amantium voluptates dulces michi fuerunt ut nec displicere michi nec vix a memoria labi possint. Quocumque loco me vertam, semper se oculis meis cum suis ingerunt desideriis, nec etiam dormienti suis illusionibus parcunt. Inter ipsa missarum sollempnia, ubi purior esse debet oratio, obscena earum voluptatum phantasmata ita sibi penitus miserrimam captivant animam ut turpitudinibus illis magis quam orationi vacem; que cum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amissis. Nec solum que egimus sed loca pariter et tempora in quibus hec egimus ita tecum nostro infixa sunt animo, ut in ipsis omnia tecum agam, nec dormiens etiam ab his quiescam. Nonumquam etiam ipso motu corporis animi mei cogitationes deprehenduntur, nec a verbis temperant improvisis. O vere me miseram. et illa conquestione ingemiscentis anime dignissimam: «Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?» Utinam et quod sequitur veraciter addere queam: «Gratia Dei per Ihesum Christum Dominum nostrum.»

Hec te gratia, karissime, prevenit, et ab his tibi stimulis una corporis plaga medendo, multas in anima sanavit, et in quo tibi amplius adversari Deus creditur propitior invenitur: more quidem fidelissimi medici, qui non parcit dolori ut consulat saluti. Hos autem in me stimulos carnis, hec incentiva libidinis, ipse iuvenilis fervor etatis et iocundissimarum experientia voluptatum plurimum accendunt, et tanto amplius sua me impugnatione opprimunt quanto infirmior est natura quam impugnant. Castam me predicant, qui non deprehendunt ypocritam; munditiam carnis conferunt in virtutem: cum non sit corporis sed animi virtus, aliquid laudis apud homines habens, nichil apud Deum mereor, qui cordis et renum probator est et in abscondito videt. Religiosa hoc tempore iudicor in quo iam parva pars religionis non est ypochrisis, ubi ille maximis extollitur laudibus qui humanum non offendit iudicium. Et hoc fortassis aliquo modo laudabile et Deo acceptabile quoquo modo videtur, si quis videlicet exterioris operis exemplo quacumque intentione non sit Ecclesie scandalo, nec iam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, nec apud carnales professionis sue ordo infametur. Atque hoc quoque nonnullum est divine gratie donum ex cuius videlicet munere venit, non solum bona facere sed etiam a malis abstinere. Sed frustra istud precedit, ubi illud non succedit, sicut scriptum est: «Declina a malo, et fac bona.» Et frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur.

In omni autem - Deus scit! - vite mee statu, te magis adhuc offendere quam Deum vereor, tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum iussio, non divina traxit dilectio. Vide quam infelicem et omnibus miserabiliorem ducam vitam, si tanta hic frustra sustineo, nichil habitura remunerationis in futuro. Diu te, sicut et multos, simulatio mea fefellit, ut religioni deputares ypochrisim: et ideo, nostris te maxime commendans orationibus, quod a te expecto a me postulas. Noli, obsecro, de me tanta presumere, ne michi cesses orando subvenire. Noli estimare sanam, ne medicaminis subtrahas gratiam. Noli non egentem credere, ne differas in necessitate subvenire. Noli valetudinem. putare, ne prius corruam quam sustentes labentem. Multis ficta sui laus nocuit, et presidium quo indigebant abstulit. Per Ysaiam Dominus clamat:

Popule meus, qui te beatificant ipsi te decipiunt,

et viam gressuum tuorum dissipant.

(Isai. III, 12)

Et per Ezechielem:

Ve qui consuitis (inquit) pulvillos sub omni cubitu manus,

et cervicalia sub capite etatis universe

ad decipiendas animas.

(Ezech. XIII, 18)

E contra autem per Salomonem dicitur:

Verba sapientium quasi stimuli,

et quasi clavi in altum defixi,

qui videlicet vulnera nesciunt palpare, sed pungere.

(Eccle. XII, 11)

Quiesce, obsecro, a laude mea, ne turpem adulationis notam et mendacii crimen incurras, aut si quod in me suspicaris bonum, ipsum laudatum vanitatis aura ventilet. Nemo medicina peritus interiorem morbum ex exterioris habitus inspectione diiudicat. Nulla quicquid meriti apud Deum optinent, que reprobis eque ut electis communia sunt. Hec autem ea sunt que exterius aguntur, que nulli sanctorum tam studiose peragunt quantum ypochrite.

Pravum est cor hominis, et inscruptabile;

et quis cognoscet illud?

(Jer. XVII, 9)

Et:

Sunt vie hominis que videntur recte,

novissima autem illius deducunt ad mortem.

(Prov. XIV, 12)

Temerarium est in eo iudicium hominis quod divino tantum reservatur examini. Unde et scriptum est: «Ne laudaveris hominem in vita», ne tunc videlicet hominem laudes, dum laudando facere non laudabilem potes. Tanto autem michi tua laus in me periculosior est quanto gratior, et tanto amplius ea capior et delector quanto amplius tibi per omnia placere, studeo. Time, obsecro, semper de me potius quam confidas, ut tua semper sollicitudine adiuver. Nunc vero precipue timendum est, ubi nullum incontinentie mee superest in te remedium.

Nolo me ad virtutem exhortans et ad pugnam provocans dicas: «Nam virtus in infirmitate perficitur», et «Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.» Non quero coronam. victorie; satis est michi periculum vitare. Tutius evitatur periculum quam committitur bellum. Quocumque me angulo celi Deus collocet satis michi faciet; nullus ibi cuiquam invidebit, cum singulis quod habebunt suffecerit. Cui quidem consilio nostro ut ex auctoritate quoque robur adiungam, beatum audiamus Iheronimum: «Fateor imbecillitatem meam; nolo spe victorie pugnare, ne perdam aliquando victoriam... Quid necesse est certa dimittere, et incerta sectari?»