Anonymus Tegernseensis
floruit ca. 1050/80
|
|
Ruodlieb
ca. 1050/80
|
|
________________________________________________________________
|
|
Fragmentum XIII (XI)
| |
f.27r | . . . . . . . . . scabit, q(ui)a n(on) pilus unus ibi sit.Quod tam nemo vafer sit, qui discernere possit,Clericus an mulier inberbes an esset alumnus,Est tam iocunde tam virginee faciei. |
5 | Dum se tondebant sordes limphaque lavaban(t),Exierant butinam. Lavacralem mox sibi laenamScutifer inposuit, qua lectum tectus adivit,Donec siccetur estusque sibi minuatur.Post modicum surgit, sua calciamenta requirit.
*
|
Ff.2r | Sic pedat ad mensam, com(ed)e(n)s sede(at) super (ipsam.)Non tamen in solio volu(it) residere supremo,Sed subiective matr(i) dextrim, v(el)ut hospes,Atque libens totum sibi permisit dominatum;Hec quod ei dederat, reverenter suscipiebat. |
15 | Incidens panem turbam partitur in omnem,Transmisit cuivis discum specialibus escis,Cum vino pateram mittens, aliquando medonem.
Ruotlieb contribulis conviva fuit socialis,Ex uno pane comedunt, uno quoque lance, |
20 | Ex uno cyato biberant communiter ambo.Matri conviva solet esse monedula sola,Cui pilulam mice cum dat, capit illa; superbePerspacians. mensam transversim transilit omnem.Fercula post multa post pocula totque secuta |
25 | Tunc hera poscit aquam, camerarius attulit ill(am.)Ad mensas quasque summo iubet hanc dare cuiq(ue.)Posthinc pincerne passim potum tribuere.Mensis amotis mensalibus atque plicatisLeti consurgunt domine gratesque dederunt; |
30 | Dicunt gaudere, Ruotlieb sanum rediisse,Quo consoletur matrem, ne plus tribuletur,Primitus ut sepe, dolet illo cum caruisse.Est divulgatum cito per totam regionem,Ruotlieb venisse locupletatum sat abunde. |
35 | Dum sibi post placuit dum secretumque sibi fit,Intrat conclave cum dilecta sibi matre,Scutiferumque iubet, enthecam quo sibi ferret.De qua multiplices extraxit opes preciosasIn chrusinis, in pelliciis, census et al"us, |
40 | Exul que denis nanciscebatur in an(n)is.
Post poscit peras, quas scutifer attulit amb(as.)Extrahat ut panes, iubet hunc, factos aput Afro(s.)Quos dum produxit, matri ioculanter is inquit:«Hos deservivi, tenus hac, mater, ubi mansi. |
Mf.27v | Hos mihi rex dederat m(odo frangere meque sinebat.»)(Mater ait: «famulos nobis reor esse vocandos,) |
Ff.2v | Quam bene sint sapidi, videant, panes africani.»(Is dixit: «melius) puto, quo soli videamus.»Educens cultrum, quo panem dissec(et) unum, |
50 | (Offendit) scutum lancis, sub quo fuit aurum.Pollen ut abrasit iubar argentique reluxit,(Clavis coniu)nctos cernens tria per loca lances,Comminuens lima cito clavorum capitella,(Dissolvens) lances videt aureolos ibi nummos |
55 | Tam strictim iunctos, quod suppingi nequit unus.
(Ruodlieb exult)at domino grates et agebat,(Nec cunctan)s parilem manibus sustollere lancem,(Abradens) pollen, clavos limando minutim,(Invenit aurat)am vario censuque repletam. |
60 | (Ruodlieb ob)stupuit; nimium sua mater ovavit.(Que gemitus e)dens, in mente sat ast hylarescens,(Cum madidi)s oculis grates Christo dat in altis,(Quod tam dona)tum dederat sibi tamque beatum.(Is prostravit) se terram premit oreque sepe, |
65 | (Ceu se pre) regis pedibus domini daret eius.(Tunc nimium plo)rans faciem lacrimandoque tingens(Orabat: «dom)ine, num par tibi quis valet esse,(Qui clemens) illum miserum dignaris homullum(Sic locuple)tare vel honoribus amplificare? |
70 | (Oro, deus dulcis,) reminiscere quod patereris(Ipse mori pr)o me; quo non moriar, precor, ante(Quam rursus v)ideam, quem pauper egensque petebam,(Quique doce)nte te clementer suscipiens me(Fecit tantar)um consortem deliciarum |
75 | (Et miserum d)enos secum retinendo per annos(Amplificavi)t me, queo quod posthac sat honeste(Vivere ga)udenter, hec si tracto sapienter.»
(Ruodlieb cum m)atre, dum sat gaudent super hac re,(Lances abscon)dunt cautissime quam valuerunt, |
80 | (Servant et ce)nsus secum fert quicquid alius.(Interea) plures proprii servi iuniores. |