Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum IVDe dispositione curiali et de regina
De fidelitate facta regi minus necessarium dicere puto, frequenti usu teste, quod omnes episcopi, duces et reliqui principes, milites primi, milites gregarii, quin ingenui omnes, si alicuius momenti suit, regibus fidem faciant; huic tamen sincerius et libentius iurando omnes subiciebantur. Similiter in dispositione curiali, quem rex maiorem domus statueret, quos cubiculariorum magistros, quos infortores et pincernas et reliquos officiarios ordinaret, diu non est supersedendum, cum illud breviter dicere possim, quod nullius antecessoris sui ministeria aptius et honorificentius provisa memini vel legi. Ad quam rem plurimum valuit ingenium Augustensis episcopi Brunonis et Werinharii Argentinensis episcopi consilium, sic etiam Werinharii militis, quem rex longe ante cautum consiliis, audacem bellis frequenter secum experiebatur. Super hos omnes dilecta regis coniunx Gisela prudentia et consilio viguit. Cui pater erat Herimannus dux Alamanniae, mater eius Kerbirga filia Chuonradi regis de Burgundia fuit, cuius parentes de Caroli Magni stirpe processerant. Unde quidam de nostris in libello quem Tetralogum nominavit et postea regi Heinrico tertio, cum natalem Domini in Argentina civitate celebraret, praesentavit, inter alios duos versus edidit hoc modo:Quando post decimam numeratur linea quarta,De Carolo Magno procedit Gisela prudens.Cum tantae nobilitatis esset et formae decentissimae, minimae extollentiae fuit: in Dei servitio timorata, in orationibus et elemosinis assidua et hoc, ut secretius potuit, attendens illud euangelicum, ne iustitiam suam faceret coram hominibus. Erat enim liberalis ingenii, illustris sollertiae, avida gloriae, non laudis, pudoris amans, feminei laboris patiens, in cassum minime profusa, in rebus honestis et utilibus abinde larga, dives in praediis, summos honores bene tractare perita. Haec quorundam hominum invidia, quae saepe ab inferioribus fumigat ad superiores, per aliquot dies a consecratione sua impediebatur. Caeterum, si illud odium iuste an iniuste pertulerit, adhuc in quaestione moratur; tamen virilis probitas in femina vicit, et ex consensu et petitione principum consecrata necessaria comes regem sequebatur. Haec de regina interim breviavi intermissis regalibus gestis; nunc ad eadem revertar. |
|