Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum VDe primis gestis Chuonradi regis
Ad gesta incliti regis Chuonradi stilo provoluto, quaedam sunt dicenda, quae in ipsa die consecrationis suae fecerat, quae, licet parva videantur, mysterio tamen quodam magnifice pollent. Sed quoniam historia publica scribitur, quae animum lectoris ad novitatem rerum quam ad figuras verborum attentiorem facit, magis videtur congruere ipsam rem integram persequi, quam mysticis rationibus aliquid promiscue commentari. In ipsa processione regis tres venerunt ante illum cum singulis querimoniis. Unus erat colonus ecclesiae Moguntinensis, alter pupillus fuit et quaedam vidua. Dum rex eorum causas audire coepisset, quidam de principibus suis avertebant eum dicentes, ne consecrationis suae aliquam moram faceret et mature divina officia audiret; respiciens ad episcopos, ut vicarius Christi, christianissime respondebat: «Si meum est regimini insistere et id viri constantis est nequaquam differre, quod apte fieri valet, rectius mihi videtur facere, quod debeo, quam, quid faciendum sit, audire ab alio. Memini vos saepe dixisse, non auditores legis, sed factores iustificari. Si autem ad consecrationem, ut dicitis, festinandum est, tanto cautius in opere Dei gressus meos convenit mihi firmare, quanto me arduae dignitati cognosco propinquare». Haec dicens in eadem statione moratus, ubi primum occurrerant illi calamitosi,Passibus immotis legem praefecerat illis. Hinc paululum procedens, venit ante illum quidam dicens, se expulsum esse patria omnino sine culpa, quem rex per brachium apprehendens super omnes circumstantes attraxit usque ad solium suum ibique causam miseri cuidam principum suorum diligenter commendavit.Felix initium regnandi cernitur esse, ubi plus festinatur ad faciendam legem quam ad benedicendum regem. Abundantius erat in rege studium miserationis quam desiderium consecrationis; per semitam iustitiae incedebat, quando regium honorem petebat. Poterat dicere cum psalmista: «Pes meus stetit in via recta». Firmavit se per gratiae bonum, priusquam conscenderet iudicialem thronum. Timebat praecipitari, si non esset aequus in altitudine regali. Satis erat laudabile, inter nova gaudia, inter deliciosa regis ministeria tot pauperum clamores audire et eorum causas finire. Noluit negligere, quod cito potuit regere. Renuit iustitiam dilatare, quoniam illud erat regnare. Distulit suam benedictionem propter regium honorem; scriptum est enim: «Honor regis iudicium diligit».In cunctis rebus nil sic prodesse valebit,Sicut iudicium regis ad officium.Ita rex in talibus causis, pro quibus maxime regia auctoritas interpellari solet, hoc est pro ecclesiarum, viduarum, orphanorum defensione, ad reliqua regimina sibi ea die viam praeparavit. |
|