BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI

De itinere regis per regna

 

Omnia regis itinera et in quibus locis summas festivitates natalis Domini et paschae annuatim celebraret, non nimis necessarium narrare putavi, excepto quod id dicendum est, sicubi fuerat, si quid insigne et clarum acciderat; si enim omnia observare vellem, ante me desererent vires quam materies. Ad gesta illius clarissima, quantocius potero, veniam, in quibus tantum gloriae eminet, ut de minoribus silere nemini fiat ingratum. Collecto regali comitatu rex Chuonradus primum per regionem Ribuariorum usque ad locum qui dicitur Aquisgrani palatium pervenit, ubi publicus thronus regalis ab antiquis regibus et a Carolo praecipue locatus totius regni archisolium habetur. Quo sedens excellentissime rem publicam ordinavit ibique publico placito et generali concilio habito divina et humana iura utiliter distribuebat. Fama eius vires de virtutibus sumpsit; hodie quam heri pro tenore pacis praestantior, pro benevolentiae gratia carior, pro regali censura honoratior habitus est ab omnibus. Quamquam enim litteras ignoraret, tamen omnem clerum cum amabiliter et liberaliter palam, tum convenienti disciplina secreto prudenter instituit. Militum vero animos in hoc multum attraxit, quod antiqua beneficia parentum nemini posterorum auferri sustinuit. Praeterea in donariis frequentibus, quibus eos fortia audere coegit, sui similem in toto mundo non posse reperiri aestimavermit. Suspiciosum est relatu, quam munificus fuit, quam iucundus, quam constantis animi, quantum imperterriti, bonis omnibus blandus, malis severus, in cives benignus, in hostes acerbus, in rebus agendis efficax; quam maximo usui fore regno infatigabilis erat, in brevi tantum proficiens, ut nemo dubitaret, post Caroli Magni tempora aliquem regali sede digniorem non vixisse. Unde extat proverbium: Sella Chuonradi habet ascensoria Caroli. De hoc proverbio quidam de nostris in libello, quem Gallinarium vocavit, satira quarta protulit hunc versum:

Chuonradus Caroli premit ascensoria regis. Talibus indiciis nomen seu gloria regis gentium regiones transcendit, marinos fluctus transnatavit; passim divulgabatur virtus, quae inexhausto vigore semper manabat.

Reversus rex de Ribuariis ad Saxoniam venit; ibi legem crudelissimam Saxonum secundum voluntatem eorum constanti auctoritate roboravit. Deinde a barbaris, qui Saxoniam attingunt, tributa exigens omne debitum fiscale recepit. Inde Baioariam et orientalem Franciam pertransiens ad Alamanniam pervenit, quo transitu regna pacis foedere et regia tuitione firmissime cingebat.