BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

Quod rex Chuonradus Basileae

episcopum constituit

 

Basilea civitas sita est in quodam triviali confinio, id est Burgundiae, Alamanniae et Franciae; ipsa vero civitas ad Burgundiam pertinet. Hanc civitatem invenit rex vacuatam episcopo, cuius provisor Adelbero ante tres menses, quam rex veniret, migravit a seculo. Ibi simoniaca heresis subito apparuit et cito evanuit. Nam dum rex et regina a quodam clerico, nobili viro nomine Uodalrico, qui ibi tunc episcopus effectus est, immensam pecuniam pro episcopatu susciperent, postea rex in poenitentia motus voto se obligavit pro aliquo episcopatu vel abbatia nullam pecuniam amplius accipere, in quo voto pene bene permansit. Sed filius eius tertius Heinricus, qui postea rex et augustus effectus est, optime et sine omni scrupulo patrium votum expiavit, quia in omni vita sua pro omnibus dignitatibus ecclesiasticis unius oboli precium non dicitur adhuc accepisse. Rex vero Chuonradus colloquio regali habito Basileae et terminis Burgundiae ultra voluntatem Ruodolfi, eiusdem Burgundiae regis, diligenter praeoccupatis per Rhenum usque Saxoniam pervenit. Quare autem Ruodolfi regis meminerim, breviter dicam. Iste Ruodolfus rex Burgundiae dum in senectute sua regnum molliter tractaret, maximam invidiam apud principes regni sui comparans secundum Heinricum imperatorem, filium sororis suae, in regnum invitavit eumque post vitam suam regem Burgundiae designavit et principes regni iurare sibi fecit. Ad quam rem commendandam imperator Heinricus infinitam pecuniam saepe et saepissime consumpsit. Sed defuncto imperatore Heinrico Ruodolfus rex promissa sua irrita fieri voluit. Chuonradus autem rex magis augere quam minuere regnum intentus, antecessoris sui labores metere volens Basileam sibi subiugavit, ut animadverteret, si rex Ruodolfus promissa attenderet. Quos postea Gisela regina, filia sororis ipsius regis Ruodolfi, bene pacificavit.