BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IX

De Bolizlao duce Sclavorum

 

Eodem anno quem supra notavimus Bolizlaus Sclavigena, dux Bolanorum, insignia regalia et regium nomen in iniuriam regis Chuonradi sibi aptavit, cuius temeritatem cito mors exinanivit. Filius autem eius Misico, similiter rebellis, fratrem suum Ottonem, quoniam regis partibus favebat, in Ruzziam provinciam pepulit. Qualiter vero eiusdem Misiconis protervitatem et cuiusdam Uodalrici, ducis Boemiae, perfidiam rex Chuonradus postea compesceret, in loco suo dicam.