Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XDe inimicitia inter regem et Ernestum ducem
Eodem tempore hoste pacis diabolo suadente Ernestus dux Alamanniae, Chuono dux Franciae, Fridericus dux Liutharingorum cum aliis plerisque contra regem Chuonradum consenserunt et multa molientes, multas munitiones in cassum praeparantes nihil nisi calamitatem futuram assecuti sunt. Quos omnes rex Chuonradus parvi pendens iter suum in Italiam cum copiis destinavit. Sed dux Ernestus humiliter iter eius prosecutus usque Augustam Vindelicam interventu matris suae reginae et fratris sui Heinrici adhuc parvuli aliorumque principum multum renuente rege vix in gratiam eius receptus est. |
|