Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIIIDe tyranno Thasselgardo
Eo tempore erat in Italia quidam tyrannus Thasselgart dictus, qui sub tempore Heinrici imperatoris multa facinora commisit in regno, sed per marinos recessus et alias munitiones, quas habuit ultra modum tutas, caesaris Heinrici persecutionem evaserat. Erat enim nobilis genere, despicabilis in persona, turpis in moribus, magnus praedator ecclesiarum et viduarum. Hunc imperator Chuonradus diligentissime insequebatur et insidias sibi ante et retro omnibus modis apposuit. Qui dum a quodam suo castro fugere vellet in aliud, a militibus caesaris captus est. Quod dum audiret imperator, cum magna festinantia properabat, ita ut fere centum miliaria Latina intra diem et noctem pertransiret; cogitabat enim, ut more solito iterum evaderet. Veniente vero imperatore, praesentatus est illi ipse tyrannus. Quem cum videret, fertur dixisse imperator: «Nonne est hic ille leo, qui devoravit bestias Italiae? Per sanctam crucem Domini, talis leo non comedet amplius de pane meo»! Et hoc dicens statim cunctis principibus regni adiudicantibus praecepit illum in patibulum suspendi. Quo suspenso per omnem illam provinciam pax et securitas diu latentes simul emerserant. |
|