BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX

De coniuratione quorundam Teutonicorum

 

Interea morante in Italia imperatore apud Theutonicos magna invidia, multa consilia, multae factiones adversus imperatorem in cassum eruperant. Ut enim a minoribus incipiam et ad maiores perveniam, quidam comes in Suevia Welf nominatus, dives in praediis, potens in armis, et Bruno episcopus Augustensis invicem confligentes multa mala in praedis et incendiis fecerunt in regno. Ad extremum praedictus comes ipsam Augustam irrumpens aerarium episcopi despoliavit et totam civitatem vastavit; quod postea cogente imperatore totum restituit et episcopo emendavit. Chuono dux Wormatiensis, patruelis imperatoris, nec fidus imperatori, nec tamen multum noxius illi, interim quietus manebat. Fridericus dux Liutharingorum, vitricus praedicti Chuononis, imperatori inimicando morte propria praeventus est. Ernestus dux Alamanniae, privignus imperatoris Chuonradi, nuper ab eo beneficiis et muneribus sublimatus discedens, iterum instigante diabolo rebellionem moliebatur et consilio quorundam militum suorum Alsatiam provinciam vastavit et castella Hugonis comitis, qui erat consanguineus imperatoris, desolavit. Deinde magno exercitu iuvenum collecto Burgundiam invasit et ultra castrum Solodorum quandam insulam aggere et vallo firmare coepit. Sed Ruodolfus rex Burgundionum, veritus hostem imperatoris recipere, ab incepto illum prohibuit. Inde reversus supra Turicum quoddam castrum munivit et Augensem ecclesiam nec non abbatiam sancti Galli nimium distrahendo non mediocre damnum patriae intulit. Sic posthabita lege et iustitia usque ad imperatoris reditum iniquis conatibus insistebat.