Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXIQuod rex Burgundiae imperatorioccurrebat Basileae
Imperator pertransiens Alamanniam cunctos, qui sibi rebelles fuerant, in deditionem recepit et munitiones eorum deiecit et perveniens usque ad Basileam Ruodolfum regem Burgundiae alloquitur, qui illic sibi occurrebat extra urbem iuxta vicum qui Mittenza dicitur, et habito familiari colloquio imperator regem secum duxit in urbem. Confirmata inter eos pace Gisela imperatrice haec omnia mediante regnoque Burgundiae imperatori tradito eodem pacto, quemadmodum prius antecessori suo Heinrico imperatori datum fuerat, rex iterum donis ampliatus cum suis reversus est in Burgundiam. Imperator vero descendens per Rhenum in Franciam venit, ibique dux Chuono patruelis eius, prius rebellis, se reddidit, quem imperator in liberis custodiis aliquantulum castigavit destructisque munitionibus suis, quas optimas habuit, in gratiam illum recepit totumque honorem suum sibi restituit. Paulo post Adelbero, dux Histrianorum sive Carintanorum, reus maiestatis victus ab imperatore cum filiis suis exulatus est, et ducatum eius iste Chuono ab imperatore suscepit, quem ducatum pater eiusdem Chuononis dudum habuisse perhibetur. Ita dux Chuono fidus et bene militans imperatori et filio suo Heinrico regi, quousque vixerat, permansit. |
|