Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXIIDe legatione episcopi Argentinensis
Eodem tempore Werinharius Argentinae civitatis episcopus ab imperatore legatus Constantinopolim mittitur. Qui dum causa orationis Hierosolimam pergere se fingeret, ut putamus, Iudicio Domini, quem fallere nemo valebit, mirabiliter prohibitus est. Nam dum magnum comitatum hominum, maiorem quoque mutorum animalium, equorum, boum, ovium, porcorum multasque delicias seculares ultra modum secum educeret, perveniens in Ungariam, a rege Stephano contradicta est sibi via, quod eo tempore nulli oratorum accidit. Inde reversus per Baioariam cum omni comitatu suo pergens Italiam intravit et multum circa fines Veronae moratus tandem cum maximo labore per Venetiam mare Adriaticum ingressus navigio calamitoso Constantinopolim pervenit. Cumque ab imperatore Graecorum honorifice susceptus esset secumque satis familiariter conversaretur, desiderare coepit, ut imperatoris auxilio Hierosolimam adiret, quo desiderio semper aliqua re intercedente numquam potiri valuit. Sequenti vero tempore obiit et sepultus est in eadem urbe, et episcopatum eius Willihelmus Argentinensis canonicus suscepit. Legationis tamen causam postea imperator Graecorum aureis litteris imperatori Chuonrado rescripsit. |
|