BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVIII

Qualiter dux Ernestus periit

 

Dux vero Ernestus reversus iterum in Alamanniam venit ibique in quadam eremo, quae Nigra silva dicitur, in locis tutissimis moratus praeda miserabili per aliquod tempus vivebat. Ad extremum, dum a militia caesaris undique coarctaretur, quidam, qui imperatori favebant, equos, quos dux et omnes sui optimos habebant, per insidias in pascuis exceperunt. Dux vero perditis equis, in quibus confidebat, nihil pensi plus habens in tanta perturbatione, quid ageret, dubitabat; collectis tamen undique qualibuscumque equis, quos habere poterat, cum omnibus, quos tunc habuit, egressus est silva, secum deliberans melius esse honeste mori quam turpiter vivere. Cumque pervenissent in saltus silvarum ad illam regionem Alamanniae, quae Bara dicitur, viderunt castra deserta, quae priori nocte hostes occupaverant. Confestim perceperunt sibi insidias parari. Nam Manegoldus, miles imperatoris, de Augensi abbatia magnum beneficium habens, ab imperatore et Warmanno Constantiensi episcopo, qui tunc vice ducis Herimanni Alamanniam gubernabat, praesidio locatus fuerat, ne dux Ernestus praedas aut incendia faceret in regione. Statim dux Ernestus et assecutores sui nimium alacres effecti sunt, existimantes iniurias suas cito ulturos fore in hostibus, arreptoque itinere suos insecutores insequi coeperunt. Eadem intentione Manegoldus comes et qui cum illo fuerant huc et illuc progredientes itinera ducis diligenter observabant. Hac occasione utrimque collata ita coniuncti sunt, ut se invicem videre et affari possent. Erant autem ex parte Manegoldi multo plures milites quam de parte ducis.

Nec mora, congressi pugnabant acriter omnes, ex parte ducis ira, ferocitate, audacia incitati, ex altera parte pro gloria, pro remuneratione adducti. Hi, qui cum duce fuerant, cum nihil de vita cogitarent, omnes ad interitum properabant. Dux vero cum nemini parceret, in hoc praelio neminem sibi parcentem invenit et a plurimis vulneratus postremo interfectus occubuit. Ibi cecidit Wezilo comes, miles ducis, cuius causa haec omnia acciderant; Adelbertus et Werin, nobiles viri, et alii multi interfecti sunt ibi. Ex altera parte ipse Manegoldus comes, auctor huius congressionis, cecidit et plures alii secum. Corpus Ernesti ducis in Constantiam delatum prius accepta indulgentia a potestate episcopali pro excommunicatione in ecclesia sanctae Mariae sepultum est; corpus Manegoldi in Augia subterratum est.

Accidit hoc bellum semper miserabile multum, XV. kal. Septembris. Hoc cum nunciatum esset imperatori, fertur dixisse: «Raro canes rabidi foeturam multiplicabunt».