Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXIXRudolfus rex Burgundiae obiit,et Uodo regnum eius invasit
Anno Domini MXXXII. Ruodolfus rex Burgundiae, avunculus Giselae imperatricis, obiit in pace, cuius regnum comes Uodo Francigena, filius sororis suae, invasit et quaedam castra munitissima sive civitates seu dolo seu bello ceperat: nec se regem ausus est facere, nec tamen regnum voluit dimittere. Referebant quidam illum dixisse saepe, quod numquam rex fieri, sed tamen semper magister esse regis vellet. Eo modo magnam partem Burgundiae distraxit, licet regnum Burgundiae Chuonrado imperatori et filio eius Heinrico regi, a Ruodolfo rege, postquam ipse superstes non esset, per iusiurandum iam dudum confirmatum esset. Sed dum Uodo comes haec in Burgundia faceret, Chuonradus imperator in Sclavonia cum armis fuerat. Quid ibi ageret, vel qualiter postea Uodonem repulisset de Burgundia, consequenter dicam. Supra dictus Bolizlaus dux Bolanorum mortuus reliquit duos filios, Misiconem et Ottonem. Misico dum fratrem suum Ottonem persequeretur, expulerat eum in Ruzziam. Dum ibi aliquantum tempus miserabiliter viveret, coepit rogare gratiam imperatoris Chuonradi, ut ipso impetrante et iuvante restitueretur patriae suae. Quod dum imperator facere vellet, decrevit, ut ipse cum copiis ex una parte, ex altera frater Otto Misiconem aggrederentur. Hunc impetum Misico ferre non valens fugit in Boemiam ad Uodalricum ducem, cui tunc temporis imperator iratus fuerat. Sed ille, ut sic placaret imperatorem, voluit sibi reddere Misiconem; quod pactum sceleratum renuit caesar, dicens se nolle inimicum emere ab inimico. Otto restitutus patriae et dux factus a caesare, dum post aliquod tempus minus caute ageret, a quodam familiari suo clam interfectus est. Tunc Misico omnibus modis quaerebat gratiam imperatricis Giselae et reliquorum principum, ut mereretur redire ad gratiam imperatoris. Caesar misericordia motus dedit sibi veniam et divisa provincia Bolanorum in tres partes Misiconem fecit tetrarcham, reliquas duas duobus aliis commendavit; sic imminuta potestate minor facta est temeritas. Defuncto Misicone Gazmerus filius eius fideliter serviebat huc usque imperatoribus nostris. |
|