BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXX

Quod imperator cum filio suo Heinrico

rege Burgundiam adiit

 

Anno Domini MXXXIII. imperator Chuonradus cum filio suo rege Heinrico natalem Domini in Argentina civitate celebravit. Inde collecto exercitu per Solodorum Burgundiam intravit et veniens ad Paterniacum monasterium in purificatione sanctae Mariae a maioribus et minoribus regni ad regendam Burgundiam electus est et in ipsa die pro rege coronatus est. Deinde quaedam castella, quae Uodo invaserat, obsedit, sed propter nimiam asperitatem hiemis, quae tunc fuerat, valde impediebatur. De qua nimietate frigoris quidam de nostris centenos versus fecit, quos imperatori praesentavit, in quibus tam mirandae res dicuntur, quod equi in castris circa castellum Murat, si pedes infixissent terrae, pro tempore diei aliquid moliti, per noctem ita gelati constringerentur, ut nequaqusam nisi securibus et sudibus de terra in circuitu gelata evelli potuissent. Quidam vero, qui non habuit adiutorium, equum proprium ita haerentem interfecit et corium de cruribus sursum abstulit, reliquum terrae gelatae infixum dimisit. Homines quoque multum confundebantur hoc algore; erat enim una facies iuvenum et senum, omnes erant die et nocte cani et barbati propter horridum rigorem glaciei, licet plures iuvenes et imberbes fuissent ibi; et tamen vix haec causa fuit, quod caesar bella reliquit.

Imperator reversus ad Turicum castrum pervenit; ibi plures Burgundionum, regina Burgundiae iam vidua et comes Hupertus et alii, qui propter insidias Uodonis in Burgundia ad imperatorem venire nequiverant, per Italiam pergentes occurrebant sibi et effecti sui fide promissa per sacramentum sibi et filio suo Heinrico regi mirifice donati redierunt.