BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXV

Quod rex Heinricus filiam Chnutonis

regis in coniugium duxerit

 

Anno Domini MXXXVI. Heinricus rex filius imperatoris Chnutonis regis Anglorum filiam nomine Chunelindem pro regina consecratam regalibus nuptiis in coniugium duxit. Eodem anno, ut dictum est, imperator Chuonradus cum filio Heinrico rege Italiam intravit cum exercitu et celebravit natalem Domini Veronae anno dominicae incarnationis MXXXVII. Inde ad Mediolanum veniens ab Heriberto archiepiscopo magnifice receptus est in ecclesia sancti Ambrosii. In ipsa die, nescimus cuius consilio, pene gravis tumultus factus est populi Mediolanensis quaerentis ab imperatore, si vellet favere coniurationi eorum. Unde commotus imperator praecepit, ut omnes in urbem Papiensem ad generale colloquium convenirent. Quod dum factum esset, cunctis reclamantibus legem fecit imperator. In ipso placito quidam Hugo comes et alii quam plures Italici appellabant archiepiscopum Mediolanensem pro multis causis, quibus eos offenderat. Imperator vero vocato archiepiscopo praecepit, ut satisfaceret omnibus. Quod dum archiepiscopus renueret, sensit imperator omnem illam coniurationem Italiae ipsius consilio factam esse. Et mox comprehenso illo, retinuit in sua potestate; deinde commendavit eum in custodiam Poponi patriarchae Aquilegiensi et Chuononi duci Carentanorum. Qui ab eis ductus est cum imperatore usque Placentinam civitatem. Quadam nocte quidam de familiaribus archiepiscopi collocavit se vice ipsius in lecto, quo ipse iacere solebat, et superducto coopertorio latuit, ut ita falleret custodes. Archiepiscopus adducto sibi equo a quodam fugit et veniens Mediolanum a suis cum magno gaudio susceptus est. Deinde, quicquid poterat moliri contra imperatorem, non praetermisit. Imperator quaeque castella sibi adversa destruxit et iniquas coniurationes Italiae iusta lege reducta exinanivit et veniens Ravennam sanctum pascha ibi celebravit. Eodem anno in Italia tres episcopi, Vercellensis, Cremonensis, Placentinus, apud imperatorem accusati sunt, quos imperator comprehensos exulari fecit. Quae res displicuit multis, sacerdotes Christi sine iudicio damnari. Referebant nobis quidam piissimum nostrum Heinricum regem filium imperatoris salva reverentia patris clam detestari praesumptionem caesaris in archiepiscopum Mediolanensem atque in istos tres; et merito, quia, sicut post iudicialem sententiam depositionis nullus honor exhibendus est, sic ante iudicium magna reverentia sacerdotibus debetur. Eodem anno praefatus comes Uodo de Francia in regno imperatoris quaedam loca invadens a Gozelone duce Liutbaringorum et filio suo Godefrido et Gerhardo comite atque a militia episcopi Metensis pugna commissa cum illo fugiendo interfectus est, et vexillum eius caesari in Italiam allatum hostem interemptum testabatur. Eo tempore imperator Mediolanenses nimium afflixit et, quoniam urbem antiquo opere et maxima multitudine munitam capere non poterat, quod in circuitu fuerat, igne et gladio consumpsit.