BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVI

De miraculo, quod accidit

in die pentecostes

 

Eodem tempore, dum imperator quoddam castrum sancti Ambrosii, quod Curbitum dicitur, iuxta Mediolanum obsideret, accidit ibi, quod plures pro Miraculo habuerunt. In dominica sancta pentecostes ante horam tertiam de magna serenitate coeli subito fulmina cum tonitruis eruperunt tantae fortitudinis, ut multa pars hominum et equorum periret in castris. Quidam prae tanto terrore in excessum mentis venerunt, ita ut post aliquos menses vix illis sensus redierit. Venientes autem, qui extra castra fuerunt, nec vidisse nec audisse aliquid tale dicebant. Eo tempore imperator archiepiscopatum Mediolanensem Ambrosio Mediolanensi canonico dedit, licet illi ista donatio parum profuisset. Nam cives Mediolanenses, quicquid habuit idem Ambrosius in illorum territorio, demoliebantur et suum archiepiscopum Heribertum usque obitum eius cum honore retinuerunt, sed tamen cum gratia Heinrici regis filii imperatoris, quod plenius in Gestis regis, si Deus voluerit, exequar. Eodem tempore papa Cremonae occurrebat imperatori et honorifice receptus et dimissus Romam reversus est. Imperator disperso exercitu per regiones ipse ad montuosa loca secessit propter refrigerium, quoniam ea aestate magnus calor imminebat.