BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XL

De obitu imperatoris

 

Qui vocem habet serenam,       hanc proferat cantilenam

De anno lamentabili      et damno ineffabili,

Pro quo dolet omnis homo      forinsecus et in domo.

Suspirat populus domnum      vigilando et per somnum:

5

«Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere»!

 

Anno quoque millesimo      nono atque trigesimo

A Christi nativitate      nobilitas ruit late,

Ruit caesar caput mundi,      et cum illo plures summi,

Occubuit imperator      Chuonradus, legis amator.

10

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

 :

Eodem vero tempore      occasus fuit gloriae:

Ruit stella matutina      Chunelinda regina.

Heu quantum crudelis annus!      corruerat Herimannus,

Filius imperatricis,      dux timendus inimicis,

15

Ruit Chuono dux Francorum,      et pars magna seniorum.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Imperatoris gloria      sit nobis in memoria,

Et recenti mentione      vivat vir indolis bonae;

Fiat dominator probus      frequenti carmine novus,

20

Praeclara fama post mortem      vitae praestet hunc consortem!

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Regum sanguine genitus      omnes praecellit penitus,

Gloriosus in persona,      pulcher sua sub corona,

Sceptrum, regnum, imperium      nulli erat plus congruum:

25

Rem publicam honestavit,      huius causa laboravit.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Postquam replevit Franciam      per pacis abundantiam,

Mitigavit Alamannos      et omnes regni tyrannos,

Saxonibus et Noricis      imposuit frena legis,

30

Vidit sua magnalia      probabilis Italia.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Roma subiecit se primum      a summo usque ad imum,

Experti sunt Ravennates      in bello suos primates,

Sentiebant Veronenses      invicti caesaris enses,

35

Hesperia se postravit,      imperanti supplicavit.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Reversus Alamanniam      invenerat calumniam.

Quam sic dissipavit caesar,      ut ventus pulveris instar,

Omnes simul perierunt,      qui praedatores fuerunt,

40

Et cives praestantissimi      idcirco sunt exulati.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!

 

Nil moratus imperator,      pacis ubicumque dator,

Bellum intulit paganis,      ne nocerent christianis,

Non defendit eos palus,      nulla fuit aquis salus,

45

Bene coercebat Sclavos      barbaros et omnes pravos.

Rex Deus, vivos tuere      et defunctis miserere!