BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXIX

De obitu imperatoris

 

Anno dominicae incarnationis MXXXIX, dum imperator Chuonradus iam in filio suo rege Heinrico regni rem, imperii autem spem bene locatam confideret, cumque pene omnia per regnum ad libitum suum inclinata videret, ipso anno diem sanctum pentecostes apud Traiectum, civitatem Fresiae, celebravit. Ubi cum sacratissimam sollemnitatem venerando magnifice cum filio et imperatrice coronatus procederet, ad mensam mediocri dolore correptus est; tamen, ne tantae diei laetitiam perturbaret, dolorem dissimulavit. Sequenti die cum morbus letalis vehementer insisteret, imperatricem cum filio rege ad prandium exire iubet de cubiculo. Interea imperator finem sibi imminere sentiens, sicut in vita sanus, in actu semper constans et strenuus fuit, ita in extremis nihil segnioris fidei permansit et vocatis episcopis corpus et sanguinem Domini et crucem sanctam cum reliquiis sanctorum apportari fecerat. Et erigens se cum lacrimis valde affectuosis in confessione pura et oratione intenta, sanctorum communionem ac peccatorum remissionem devotissime accipiens, imperatrici et filio regi Heinrico post fida monita valedicens, ex hac vita migravit II. non. Iunii, feria II, indictione VII. Viscera imperatoris apud Traiectum condita sunt, et rex locum sepulturae donis et praediis ampliavit. Reliquum corpus ab imperatrice et filio rege, ut optime excogitari poterat, involutum et reconditum usque Agrippinam Coloniam vectum per cuncta coenobia illius civitatis atque Moguntiae seu Wormatiae sive illorum, quae in medio fuerant, omni populo sequente et orante deportatum incredibili oratione et magnis elemosinis pro redemptione animae factis tricesima qua obdormivit die in Spira civitate, quam ipse imperator, sicut et postea filius, multum sublimavit, honorifice sepultum est. Hanc gratiam Chuonrado imperatori Deus addidit, quod non vidimus neque audivimus tantas lamentationes universorum, tot orationes, tales elemosinas alicui imperatorum corpore insepulto factas. Et sicut percepimus referente episcopo Heinrico Lausanensi cum caeteris Burgundionibus, qui illum de obitu usque sepulturam prosecuti sunt, filius caesaris Heinricus rex ad omnes introitus ecclesiarum et ad extremum ad sepulturam humeros suos corpori patris ultra modum humili devotione supposuit et non solum, quod filius patri in caritate perfecta, sed quod servus domino in timore sancto debet, hoc totum rex patri defuncto studiosissime exhibuit.

Haec de imperatoris Chuonradi gestis breviter scripsimus, de quibus si quicquam intactum omnino dimisimus, hoc inauditum esse a nobis credatur. Si autem aliquid strictius, quam rerum magnitudo se extenderet, dictum est, illud propter commoditatem legentis factum esse veraciter attestabimur. Pro quo quidam de nostris cantilenam lamentationum fecerat, quam postea filio suo Heinrico regi in Constantia civitate praesentavit; quas lamentationes hic, quoniam eiusdem operis sunt, inserere non incongruum putavimus.