L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
| 
 
  | 
        
Medea
  | 
  
| 
 ___________________________________________________________ 
 
  | 
  |
		Actus quintusScaena I[Nuntius, chorus, Medea.]
 
 Sarcophagus Medeae (Berlin Altes Museum) 
 Nuntius:Periere cuncta, concidit regni status; | |
880 | nata atque genitor cinere permixto iacent.
 Chorus:Qua fraude capti?
 Nuntius:Qua solent reges capi:donis.
 Chorus:In illis esse quis potuit dolus?
 Nuntius:Et ipse miror vixque iam facto malopotuisse fieri credo.
 Chorus:Quis cladis modus?
 Nuntius: | 
885 | Avidus per omnem regiae partem furitut iussus ignis: iam domus tota occidit,urbi timetur.
 Chorus:Unda flammas opprimat.
 Nuntius:Et hoc in ista clade mirandum accidit:alit unda flammas, quoque prohibetur magis, | 
890 | magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.
 [Nuntius abit.]
 
 Scaena II[Nutrix, Medea, filii.]
 Nutrix:Effer citatum sede Pelopea gradum,Medea, praeceps quaslibet terras pete.
 [Nutrix abit.]
 Medea:Egone ut recedam? si profugissem prius,ad hoc redirem. nuptias specto novas. | 
895 | quid, anime, cessas? sequere felicem impetum.pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?amas adhuc, furiose, si satis est tibicaelebs Iason. quaere poenarum genushaut usitatum iamque sic temet para: | 
900 | fas omne cedat, abeat expulsus pudor;vindicta levis est quam ferunt purae manus.incumbe in iras teque languentem excitapenitusque veteres pectore ex imo impetusviolentus hauri. quidquid admissum est adhuc, | 
905 | pietas vocetur. hoc age et faxis sciantquam levia fuerint quamque vulgaris notaequae commodavi scelera. prolusit dolorper ista noster: quid manus poterant rudesaudere magnum? quid puellaris furor? | 
910 | Medea nunc sum; crevit ingenium malis.Iuvat, iuvat rapuisse fraternum caput,artus iuvat secuisse et arcano patremspoliasse sacro, iuvat in exitium senisarmasse natas. quaere materiam, dolor: | 
915 | ad omne facinus non rudem dextram afferes.Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfidointendis hosti tela? nescio quid feroxdecrevit animus intus et nondum sibiaudet fateri. stulta properavi nimis: | 
920 | ex paelice utinam liberos hostis meusaliquos haberet - quidquid ex illo tuum est,Creusa peperit. placuit hoc poenae genus,meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelusanimo parandum est - liberi quondam mei, | 
925 | vos pro paternis sceleribus poenas date.Cor pepulit horror, membra torpescunt gelupectusque tremuit. ira discessit locomaterque tota coniuge expulsa redit.egone ut meorum liberum ac prolis meae | 
930 | fundam cruorem? melius, a, demens furor!incognitum istud facinus ac dirum nefasa me quoque absit; quod scelus miseri luent?scelus est Iason genitor et maius scelusMedea mater - occidant, non sunt mei; | 
935 | pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,sunt innocentes: fateor, et frater fuit.quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigantvariamque nunc huc ira, nunc illuc amordiducit? anceps aestus incertam rapit; | 
940 | ut saeva rapidi bella cum venti gerunt,utrimque fluctus maria discordes aguntdubiumque fervet pelagus, haut aliter meumcor fluctuatur: ira pietatem fugatiramque pietas - cede pietati, dolor. | 
945 | Huc, cara proles, unicum afflictae domussolamen, huc vos ferte et infusos mihiconiungite artus. habeat incolumes pater,dum et mater habeat - urguet exilium ac fuga:iam iam meo rapientur avulsi e sinu, | 
950 | flentes, gementes osculis - pereant patri,periere matri. rursus increscit doloret fervet odium, repetit invitam manumantiqua Erinys - ira, qua ducis, sequor.utinam superbae turba Tantalidos meo | 
955 | exisset utero bisque septenos parensnatos tulissem! sterilis in poenas fui -fratri patrique quod sat est, peperi duos.
 [Furiae et umbra Absyrti Medeae fratris cum fascibus.]
 quonam ista tendit turba Furiarum impotens?quem quaerit aut quo flammeos ictus parat, | 
960 | aut cui cruentas agmen infernum facesintentat? ingens anguis excusso sonattortus flagello. quem trabe infesta petitMegaera? - cuius umbra dispersis venitincerta membris? frater est, poenas petit - | 
965 | dabimus, sed omnes. fige luminibus faces,lania, perure, pectus en Furiis patet.Discedere a me, frater, ultrices deasmanesque ad imos ire securas iube:mihi me relinque et utere hac, frater, manu | 
970 | quae strinxit ensem - victima manes tuosplacamus ista. quid repens affert sonus?parantur arma meque in exitium petunt.excelsa nostrae tecta conscendam domuscaede incohata. perge tu mecum comes. | 
975 | tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.nunc hoc age, anime: non in occulto tibi estperdenda virtus; approba populo manum.
 [Medea abit.]
 
 Scaena III[Iason, armiferi.]
 Iason:Quicumque regum cladibus fidus doles,concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi | 
980 | capiamus. huc, huc, fortis armiferi cohors,conferte tela, vertite ex imo domum.
 [Medea cum filiis super tectum domi, Iason, armiferi.]
 Medea:Iam iam recepi sceptra germanum patrem,spoliumque Colchi pecudis auratae tenent;rediere regna, rapta virginitas redit. | 
985 | o placida tandem numina, o festum diem,o nuptialem! vade, perfectum est scelus;vindicta nondum: perage, dum faciunt manus.quid nunc moraris, anime? quid dubitas potens?iam cecidit ira? paenitet facti, pudet. | 
990 | quid, misera, feci? misera? paeniteat licet,feci - voluptas magna me invitam subit,et ecce crescit. derat hoc unum mihi,spectator iste. nil adhuc facti reor:quidquid sine isto fecimus sceleris perit.
 Iason: | 
995 | En ipsa tecti parte praecipiti imminet.huc rapiat ignes aliquis, ut flammis cadatsuis perusta.
 Medea:Congere extremum tuisnatis, Iason, funus ac tumulum strue:coniunx socerque iusta iam functis habent, | 
1000 | a me sepulti; natus hic fatum tulit,hic te vidente dabitur exitio pari.
 Iason:Per numen omne perque communes fugastorosque, quos non nostra violavit fides,iam parce nato. si quod est crimen, meum est: | 
1005 | me dedo morti; noxium macta caput.
 Medea:Hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.i nunc, superbe, virginum thalamos pete,relinque matres.
 Iason:Unus est poenae satis.
 Medea:Si posset una caede satiari haec manus, | 
1010 | nullam petisset. ut duos perimam, tamennimium est dolori numerus angustus meo.in matre si quod pignus etiamnunc latet,scrutabor ense viscera et ferro extraham.
 Iason:Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor, | 
1015 | moramque saltem supplicis dona meis.
 Medea:Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:meus dies est; tempore accepto utimur.
 Iason:Infesta, memet perime.
 Medea:Misereri iubes.bene est, peractum est. plura non habui, dolor, | 
1020 | quae tibi litarem. lumina huc tumida alleva,ingrate Iason. coniugem agnoscis tuam?sic fugere soleo. patuit in caelum via:squamosa gemini colla serpentes iugosummissa praebent. recipe iam natos, parens; | 
1025 | ego inter auras aliti curru vehar.
 Iason:Per alta vade spatia sublime aethere,testare nullos esse, qua veheris, deos.
 
 ―――――― 
 
  |