BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XI. De quattuor synodis receptis.

 

Dicamus nunc quemammodum uniuersalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidauerint, ut ibi cognoscentes uerae religionis arcanum pestiferos uitemus errores. Primo loco Nicaena synodus legitur constituta; deinde Constantinopolitana, tertia Ephesena prior, quarta Calchedonensis, quas merito sancta probat ecclesia: quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum peruersitatis scopulum, si tamen protegente domino custodimur, caecatis mentibus incidere debeamus. Nam sanctissimi patres, iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inuentores nouarum heresum pertinaces diuino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere nouas incutere quaestiones, sed probatorum ueterum auctoritate contentos sine dolo et perfidia decretis salubribus oboedire. Sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant et aliquid noui, unde periti uideantur, inueniant.

Calchedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reuerentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam. Quem codicem, id est, totius orbis epistularum, a uiro disertissimo Epiphanio fecimus in latinum de graeco sermone conuerti.

Sed quoniam sacras litteras in nouem codicibus cum introductoribus et paene cum omnibus latinis expositoribus suis, ut datum est, domino iuuante collegimus, nunc uideamus quemammodum lex diuina tribus generibus diuisionum a diuersis patribus fuerit intimata; quam tamen ueneranter et concorditer suscipit uniuersarum ecclesia regionum.