Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
X. De modis intellegentiae.
Primum est post huius operis instituta ut ad introductores scripturae diuinae, quos postea repperimus, sollicita mente redeamus, id est, Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de doctrina christiana, Adrianum, Eucherium et Iunilium; quos sedula curiosita te collegi, ut quibus erat similis intentio, in uno corpore adunati codices clauderentur; qui modos elocutionum explanationis causa formantes per exemplorum diuersas similitudines intellegi faciunt, quae prius clausa manserunt.Quod si ab introductoribus fortasse praetermissa sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus, et aperiri nobis incipiunt quae prius clausa manserunt.Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui propositionibus factis soluunt obscurissimas quaestiones.Quinto per libros singulos atque epistulas diuersorum patrum loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura notanda sunt. Ita fit ut diuersorum catholicorum libri commodissime perlegantur, quando et intentiones suas decenter aperiunt et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur.Postremo collocutio peritissimorum seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione subito quod non opinabamur aduertimus, dum nobis studiose referunt quod longis aetatibus suis discere potuerunt. Utile est enim per istos sex modos intellegentiae studiosa uoluntate discurrere, potius quam irreligioso stupore torpere. |
|