BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXI. De sancto Hieronymo.

 

Beatus etiam Hieronymus, latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione diuinae scripturae tantum praestitit, ut ad Hebreum fontem paene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, plurimis libris, copiosis epistulis fecit beatos, quibus scribere domino praestante dignatus est. Planus, doctus, dulcis parata copia sermonum ad quamcumque partem conuertit ingenium: modo humilibus suauiter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus su is uicem necessaria mordacitate restituens, modo uirginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo uirtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis prauitatis accusans. Sed tamen, ubicumque se locus attulit, gentilium exempla dulcissima uarietate permiscuit, totum explicans, totum exornans, et per diuersa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. Nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dic torum finis eius semper ingratus est. Quem in Bethleem habitasse, otiosum fuisse non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar solis eius quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium.

Is epistulam suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinauit, docens quemammodum scripturas diuinas adhibita cautela perlegeret, ubi breuiter uirtutem uniuscuiusque libri ueteris et noui testamenti mirabiliter indicauit. Quem si ante repperissem, eloquentiae ipsius cedens contentus fortasse fueram de eadem parte nihil dicere. Sed quia et ille alia et nos diuersa in opere iam confecto domino largiente conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. Ille enim scripsit ad diuinae legis nouum lectorem, qui tamen erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter ornateque confecerit; nec illa tempestate, ut datur intellegi, tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordinem legere commoneret, quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis diuinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit. Nobis uero fuit causa diuersa, primum quod ad fratres simplices et impolitos scripsimus instruendos, ut per multos auctores, qui iam nostra aetate declarati sunt, caelestium scripturarum plenitudine compleantur, ut non tam ex nobis, qui huius rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis patribus laudabiliter imbuantur. Sed ne aliquid eis deesse possit, qui ad studia huius saeculi non fuerunt, tam de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo uolumine breuiter credidimus ammonendos, ut simplicibus uiris famuletur et mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorundam doctorum ab scripturis diuinis cognoscitur esse progressa. Ita fit ut nec uituperatio de noua praesumptione nos carpiat, et de paruulo nimis obsequio gratiae forsitan momenta proueniant.