BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXII. De sancto Augustino.

 

Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator hereticorum, defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditus, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam paruulis probetur acceptus; cuius aperta suauia sunt, obscura uero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Huius autem ingenii uiuacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat, ubi se refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus uix datur artingere. Symbolum quoque nostrum, uadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit, ut profundius intellegentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa seruemus. Legendus est etiam liber eiusdem, ubi diuersas hereses post Epiphanium pontificem compendiosa breuitate complexus est, quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas alterum cognoueri nt pertulisse naufragium. Illorum siquidem sensus omnino cauendus est, quos prouida damnauit ecclesia, et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis obseruatione declinetur.