Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XXIV. De Recapitulatio Generalis,Quo studio scriptura sancta legenda sit.
Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus, uiasque intellegentiae patrum labore repertas pio studio subsequamur, non ad quaestiones inanissimas auida superfluitate tendamus. Quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis inuenitur, hoc procul dubio credamus esse diuinum; si quid dissonum aut discordans patrum regulis contigerit inueniri, uitandum esse iudicemus. Origo enim saeuissimi erroris est in suspectis auctoribus amare totum, et sine iudicio defendere uelle quod inuenis; scriptum est enim Omnia probate, quod bonum est tenete.Sed ut in summam quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa uero quae ab eis intractata relicta sunt, ne infructuoso labore fatigemur, primum rimanda sunt, quas uirtutes habeant aut ad quae nos instituta perducant, deinde quid nos uelint de se legendo contrahere. Nam licet textus planissimus esse uideatur et historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet, aut impietatem redarguit, aut tolerantiam praedicat, aut uitia mobilitatis accusat, aut superbiam damnat, aut bona humilitatis exaltat, aut impacatos reprimit, aut caritate plenissimos consolatur, aut aliquid tale commemorat quo ad probos mores incitet et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. Deus enim si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret; si uero malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret ad uitia. Et ideo pius redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et peccatores denuntiata poena terreat et bonis digna praemia compromittat.Quapropter ad intentiones librorum generaliter semper animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione defigamus, quae non tantum auribus sonat sed oculis interioribus elucescit. Nam etsi simplex uideatur esse relatio, nihil uacuum nihil otiosum diuinis litteris continetur, sed semper ad utilitatem aliquam dicitur, quae rectissimis sensibus salubriter auriatur. Et ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus erigamur; quando facinora punienda narantur, operari talia formidemus. Ita fit ut semper aliquid utilitatis adquiramus, si quapropter referuntur aduertimus. |
|