BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXIII. De abba Eugippio et abba Dionisio.

 

Conuenit etiam ut presbyteri Eugippii opera necessaria legere debeatis, quem nos quoque uidimus, uirum quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed scripturarum diuinarum lectione plenissimum. Hic ad parentem nostram Probam, uirginem sacram, ex operibus sancti Augustini ualde altissimas quaestiones ac sententias diuersasque res deflorans, in uno corpore necessaria nimis dispensatione collegit et in trecentis triginta octo capitulis collocauit. Qui codex, ut arbitror, utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi uiri potuit recondi, quod in magna bibliotheca uix praeualet inueniri.

Generat etiam hodieque catholica ecclesia uiros illustres probabilium dogmatum decore fulgentes. Fuit enim nostris temporibus et Dionisius monachus, Scytha natione sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua ualde doctissimus, reddens actionibus suis quam in libris domini legerat aequitatem. Scripturas diuinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut, undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum. Qui mecum dialecticam legit, et in exemplo gloriosi magisterii plurimos annos uitam suam domino praestante transegit. Pudet me de consorte dicere, quod in me nequeo reperire. Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas, ut in nullo se uel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. Interueniat pro nobis qui nobiscum orare consueuerat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc meritis adiuuari. Qui petitus ab Stephano, episcopo Salonitano, ex graecis exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis pares, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet uos assidue legere, ne uideamini tam salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. Alia quoque multa ex graeco transtulit in latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae conuenire; qui tanta latinitatis et graecitatis peritia fungebatur, ut quoscumque libros graecos in manibus acciperet, latine sine offensione transcurreret, iterumque latinos Attico sermone relegeret, ut crederes hoc esse conscriptum, quod os eius inoffensa uelocitate fundebat.

Longum est de illo uiro cuncta retexere. Qui inter reliquas uirtutes hoc habuisse probatur eximium, ut, cum se totum deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conuersationibus interesse, castus nimium cum alienas cotidie uideret uxores, mitis cum fure ntium uaesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrimas motus compunctione cum audiret garrula uerba laetitiae, ieiunabat sine exprobratione prandentium, et adeo conuiuiis gratanter intererat ut inter epulas corporales inquisitus spiritales semper copias exhiberet. Quod si tamen aliquando comederet, paruo quidem cibo sed tamen escis communibus utebatur. Vnde summum genus aestimo patientiae inter humanas esse delicias et abstinentiae custodire mensuram. Sed ut bona mentis eius infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseueranter adiunctus, et quicquid possunt legentes per diuersos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere. Cuius nomini glorioso aliqua praui homines calumniose nituntur ingerere, unde sua uideantur errata aliquatenus excusare. Sed ille iam saeculi peruersitate derelicta, praestante domino in ecclesiae pace susceptus, inter dei famulos credendus est habere consortium.

Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto uiro, quae nobis totius probationis ueritate comperta sunt. Sed necesse est ut propositum nostrum potius exsequamur, ne, cum simus debitores alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate uideamur. Et ut uobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesenam et Calchedonensem necnon et Encyclia, id est, epistulas confirmationis supradicti concilii; quae si diligenter excurritis, uersutiae improborum nulla uobis occasione praeualebunt.