BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXVI. De notis affigendis.

 

Illud etiam indicandum esse curauimus, ut uos labor noster instrueret et qualicumque munusculo studium uestrae sanctitatis ornaret: praestante domino quantum aut senes aut longa peregrinatione fatigatus relegere praeualui, quibusdam codicibus patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices codicum, singulis quibusque locis, ut arbitror, competenter impressi. Nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam oct, alteram Regum reg, tertiam Psalterii psl, quartam Salomonis sal, quintam Prophetarum prop, sextam Agiographorum agi, septimam Euangeliorum ev, octauam Epistulis Apostolorum ap, nonam Actibus Apostolorum et Apocalypsi aaa. Quas in primordiis codicum, quos tamen sub ipso studio transire praeualui, semper ascripsi, ut uos illas in textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa mente curratis.

Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos imitatio uobis facilis subiacebit. Ita fiet ut aliud inde genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in commentis suis minime dilucidauerunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. Idiomata quoque legis diuinae, id est, proprias dictiones, tali pp karactere signauimus, ut ubicumque reperta fuerint, uerba ipsa nulla praesumptione uiolentur.