Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XXVII. De schematibvs ac disciplinis.
Illud quoque commonendum esse credidimus: quoniam tam <in> litteris sacris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rethoricam, multa per dialecticam, multa per discip linam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intellegere possumus, non ab re est instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas cum suis diuisionibus, in sequenti libro paucis attingere , quatenus et qui talia didicerunt breuiter ammoneantur, et qui latius legere fortasse minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa breuitate cognoscant. Est enim rerum istarum procul dubio, sicut et patribus nostris uisum est, utilis et non refugienda co gnitio, quando eam in litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae, ubique reperis esse diffusam. Nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus noster ad intellegendum modis omnibus adiuuatur.Sit ergo antiquorum labor opus nostrum, ut, quae illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos breuissime, sicut iam dictum est, secundo uolumine collecta pandamus, et quod illi ad exercendas uersutias diriuauerunt, nos ad ueritatis obsequia laudabili deu otione reuocemus; quatenus quae inde furtiue sublata sunt, in obsequium rectae intellegentiae honesta conditione reddantur. Opus quidem, ut arbitror, necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris comprehendere uelle diuinarum et hu manarum fontes copiosissimos litterarum, ubi Sedulii uersus illi dicendi sunt:Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti,quem magis offendit, quisquis sperando tepescit. |
|