BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXVIII. Quid legant qui scripturas logicas introire non possunt.

 

Quod si quorundam simplicitas fratrum non potuerit quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia paene breuitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim earum rerum diuisiones, utilitates uirtutesque perpendere, ut ad agnoscendam legem diuinam feruida mentis intentione rapiantur. Per diuersos enim sanctissimos patres inuenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare. Tantum sit legendi sincerus affectus et intellegendi sobrium uotum; tunc salutaris assiduitas eruditos efficiat, quos in prima fronte profunditas lectionis exterruit.

Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare deum unicuique prout uult. Nam si tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt utique rectam sapientiam non haberent. Sed cum multi agrammati ad uerum intellectum perueniant rectamque fidem percipiant caelitus aspiratam, dubium non est puris ac deuotis sensibus deum concedere, quod eis iudicat expedire. Scriptum est enim, Beatus homo quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. Quapropter actibus bonis et orationibus assiduis expetendum est, ut ad ueram fidem operasque sanctissimas, ubi est uita nostra perpetua, domino comitante ueniamus. Legitur enim Nisi dominus aedificauerit domum, in uano laborant qui aedificant eam.

Verumtamen nec illud patres sanctissimi decreuerunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia non exinde minimum ad sacras scripturas intellegendas sensus noster instruitur. Si tamen, diuina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem prouectus nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. Quanti enim philosophi haec solummodo lectitantes ad fontem sapientiae non uenerunt, et uero lumine priuati ignorantiae caecitate demersi sunt! Quoniam, sicut a quodam dictum est, numquam potest plenissime inuestigari, quod non per uiam suam quaeritur.

Multi iterum patres nostri talibus litteris eruditi et in lege domini permanentes ad ueram sapientiam peruenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de doctrina christiana meminit, dicens: «Nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suauissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?» Nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios «innumerabiles Graecos». Hoc etiam «ipse fidelissimus dei famulus Moyses fecit, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum». Quos nos imitantes cautissime quidem sed incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus. Quis enim audeat habere dubium, ubi uirorum talium multiplex praecedit exemplum? Scientes plane, sicut saepe iam dictum est, rectam ueramque sapient iam dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae, Sapientia a domino deo est et cum ipso fuit semper et permanet in aeternum.

Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale tantumque munus domino largiente peruenire mereamur. Hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod nulla mors, nulla mobilitas, nulla separare possit obliuio, sed in illa suauitate patriae cum domino faciet aeterna exultatione gaudere. Quod si alicui fratrum, ut meminit Vergilius,

Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,

ut nec humanis nec diuinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur:

Rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes,

quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere et pomorum fecunditate gratulari. Legitur enim in psalmo cxxvii, Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit.

Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime Gargilius Martialis, qui et nutrimenta holerum et uirtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione praestante domino unusquisque et saturari ualeat et sanari; quem uobis inter alios codices reliqui. Pari etiam modo in agris colendis, in apibus, in columbis necnon et piscibus alendis inter ceteros Columella et Emilianus auctores probabiles extiterunt. Sed Columella sedecim libris per diuersas agriculturae species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus, ut operis eius studiosi non solum communi fructu, sed etiam gratissimis epulis expleantur. Emilianus autem facundissimus explanator duodecim libris de hortis uel pecoribus aliisque rebus planissima lucidatione disseruit, quem uobis inter alios lectitandum domino praestante dereliqui.

Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt caelestia, quamuis uideantur esse terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere aut columborum fetibus enutrire, aut piscibus alere aut mellis suauitate mulcere! Nam cum uel aquam frigidam in nomine suo dominus pauperi praecipiat offerri, quanto gratius erit diuersis egentibus escas suauissimas dare, pro quibus in illo iudicio fructum multiplicata possitis mercede recipere! Non debet neglegi, undecumque potest homini probabiliter subueniri.