Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XXX. De antiquariis et commemoratione orthographi.
Ego tamen fateor uotum meum, quod inter uos quaecumque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum mihi studia, si tamen ueraciter scribant, non immerito forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo scripturas diuinas salutariter instruunt et domini praecepta scribendo longe lateque disseminant. Felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare. Tot enim uulnera Satanas accipit, quot antiquarius domini uerba describit. Vno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diuersas prouincias uadit; in locis sanctis legitur labor ipsius; audiunt populi unde se a praua uoluntate conuertant, et domino pura mente deseruiaint; operatur absens de opere suo. Nequeo dicere uicissitudinem illum de tot bonis non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu sed recto studio talia noscatur efficere. Verba caelestia multiplicat homo, et quadam significatione contropabili, si fas est dicere, tribus digitis scribitur quod uirtus sanctae trinitatis effatur. O spectaculum bene considerantibus gloriosum! Arundine currente uerba caelestia describuntur ut, unde diabolus caput domini in passione fecit percuti, inde eius calliditas possit extingui. Accidit etiam laudibus eorum, quod factum domini aliquo modo uidentur emitari, qui legem suam, licet figuraliter sit dictum, omnipotentis digiti operatione conscripsit. Multa sunt quidem quae de tam insigni arte referantur, sed sufficit eos dici librarios, qui librae domini iustitiaeque deseruiunt.Sed ne tanto bono mutatis litteris scriptores uerba uitiosa permisceant aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id est, Velium Longum, Curtium Valerianum, Papirianum, Adamantium Martyrium de V et B, eiusdem de primis mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia generis; quos ego quantos potui studiosa curiositate collegi. Et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret, quoniam antiquarum declinationum permixtione pro maxima parte confusi sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro sequestrato atque composito, qui inscribitur de orthographia, ad uos defloratae regulae peruenirent, et dubietate sublata liberior animus uiam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte scripsisse comperimus; qui si inuenti fuerint, uos quoque eorum deflorata colligite. Forte et alios inuenire possitis, per quos notitia uestra potius instruatur. Isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem uobis caliginem ignorationis abscidunt, ut quod hactenus ignoratum est habeatur ex maxima parte notissimum.His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices, ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora uestiret, exemplum illud dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad cenam aestimat imitandos in gloria caelestis conuiuii stolis nuptialibus operuit. Quibus multiplices species facturarum in uno codice depictas, ni fallor, decenter expressimus, ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam ipse sibi possit elegere.Parauimus etiam nocturnis uigiliis mechanicas lucernas conseruatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem; ubi olei pinguedo non deficit, quamuis flammis ardentibus iugiter torreatur.Sed nec horarum modulos passi sumus uos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inuenti. Quapropter horologium uobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum uero aquatile, quod dic noctuque horarum iugiter indicat quantitatem, quia frequenter nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus uigor desuper modulatus excurrit. Ita quae natura diuisa sunt, ars hominum fecit ire concorditer; in quibus fides rerum tanta ueritate consistit, ut quod ab utrisque geritur per internuntios aestimes constitutum. Haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis ammoniti ad opus exercendum diuinum quasi tubis clangentibus euocentur. |
|