Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XXXI. De medicis.
Sed et uos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum officia beatae pietatis impenditis, tristes passionibus alienis, de periclitantibus maesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis calamitatibus merore proprio semper attoniti; ut, sicut artis uestrae peritia docet, languentibus sincero studio seruiatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui. Et ideo discite quidem naturas herbarum com mixtionesque specierum sollicita mente tractate, sed non ponatis in herbis spem, non in humanis consiliis sospitatem. Nam quamuis medicina legatur a domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui uitam sine dubitatione concedit. Scriptum est enim Omne quod facitis in uerbo aut opere, in nomine domini Iesu facite, gratias agentes deo et patri per ipsum.Quod si uobis non fuerit graecarum litterarum nota facundia, in primis habetis Herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit. Post haec legite Hippocratem atque Galienum latina lingua conuersos, id est, Therapeutica Galieni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quendam, qui ex diuersis auctoribus probatur esse coll ectus. Deinde Caeli Aureli de medicina et Hippocratis de morbis et curis diuersosque alios medendi arte compositos, quos uobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos deo auxiliante dereliqui. |
|