Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber secundus
|
|
_________________________________________________________
|
|
I. De grammatica.
Grammatica a litteris nomen accepit, sicut uocabuli ipsius deriuatus sonus ostendit. Quas primus omnium Cadmus sedecim tantum legitur inuenisse, eas graecis studiosissimis tradens; reliquas ipsi uiuacitate animi suppleuerunt. De quarum positionibus atque uirtutibus graece Helenus, latine Priscianus suptiliter tractauerunt. Grammatica uero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus auctoribusque collecta; officium eius est sine uitio dictionem prosalem metricamque compo nere; finis uero elimatae locutionis uel scripturae inculpabili placere peritia. Sed quamuis auctores temporum superiorum de arte grammatica ordine diuerso tractauerint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et Censorinus, n obis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur accommodus; cuius gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est, fiat clarior dupliciter explanatus. Sed et sanctum Augustinum propter simplic itatem fratrum breuiter instruendam aliqua de eodem titulo scripsisse repperimus, quae uobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse uideatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur.Donatus igitur in secunda parte ita disceptat: {de uoce articulata, de littera, de syllaba, de pedibus, de accentibus, de posituris siue distinctionibus, et iterum de partibus orationis VIII , de schematibus, de etymologiis, de orthographia.} Vox articulata est aer percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est. Littera est pars minima uocis articulatae. Syllaba est comprehensio litterarum, uel unius uocalis enuntiatio, temporum capax. Pes est syllabarum et temporum certa dinumerat io. Accentus est uitio carens uocis artificiosa pronuntiatio. Positura siue distinctio est moderatae pronuntiationis aperta repausatio. Partes autem orationis sunt octo: nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio . Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterue significans: proprie, ut «Roma Tiberis», communiter ut «urbs flumen». Pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. Verb um est pars orationis cum tempore et persona sine casu. Aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet, ut iam faciam uel non faciam. Participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partem uerbi. Recipit enim a nomine genera et casus, a uerbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras. Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Praepositio est pars orationis quae praeposita aliis p artibus orationis significationem eius aut mutat aut complet aut minuit. Interiectio est pars orationis significans mentis affectum uoce incondita. Schemata sunt transformationes sermonum uel sententiarum, ornatus causa polita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo. Ita tamen ut quae a Donato inter uitia posit a sunt, in ipso numero collecta claudantur. Quod et mihi quoque durum uidetur, uitia dicere, quae auctorum exemplis et maxime legis diuinae auctoritate firmantur. Haec grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in utraque parte probabiliter reper iuntur aptata. Addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus nonnullos scripsisse certissimum est. Etymologia uero est aut uera aut uerisimilis demonstratio, declarans ex qua origine uerba descendant. Orthographia est rectitudo scribendi nullo errore uitiata, quae manum componit et linguam.Haec breuiter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant. Ceterum qui ea uoluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem de grammatica feci arte conscribi, quatenus diligens lector inuenire possit, quod illi proposito deputatum esse cognoscit. Nunc ad artis rhetoricae diuisiones definitionesque ueniamus, quae sicut extensa atque copiosa est, ita <a> multis et claris scriptoribus tractata dilatatur. |
|