Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber secundus
|
|
_________________________________________________________
|
|
II. De rhetorica.
Rhetorica dicitur ἀπὸ τοῦ ῥητορεύειν, id est, copia deductae locutionis, infiuere. Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in ciuilibus quaestionibus. Orator igitur est uir bonus dicendi peritus, ut dictum est, in ciuilibus quaestionbus. Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum. Finis persuadere dictione, quatenus rerum et personarum condicio uidetur ammittere, in ciuilibus quaestionbus. Vnde nunc aliqua breuiter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis paene totius artis ipsius summam uirtutemque intellegere debeamus. Ciuiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum, artigraphum nouellum, «quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, quas unusquisque potest intellegere, cum de aequo quaeritur et bono.»Partes igitur rhetoricae sunt V: {inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.} Inuentio est excogitatio rerum uerarum aut uerisimilium, quae causam probabilem reddunt. Dispositio est rerum inuentarum in ordinem pulchra distributio. Elocutio est idoneorum uerborum ad inuentione m accommodata perceptio. Memoria est rerum et uerborum animi firma perceptio. Pronuntiatio est ex rerum et uerborum dignitate uocis et corporis decora moderatio.Genera causarum rhetoricae sunt tria principalia:Demonstratiuum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et uituperatio. Deliberatiuum genus est in quo est suasio et dissuasio. Iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, uel praemii petitio et negatio.4. Status uero dicitur ea res in qua causa consistit. Fit autem ex intentione et depulsione. Status causarum aut rationales sunt aut legales. {Rationales secundum generales quaestiones sunt IV:Sed, quemammodum ipse se Cicero emendans in libris de oratore dicit, translatio inter legales accipi debet status, nam et Fortunatianus ait: Nos «translationem tantummodo legalem accipimus. Cur ita? Quoniam nulla translatio, id est, per scriptio, potest e sse sine lege.» Legales sunt <V>: scriptum et uoluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio siue ratiocinatio, definitio legalis.}Coniecturalis status est cum factum, quod ab alio obicitur, ab aduersario pernegatur. Definitiuus status est cum id, quod obicitur, non hoc esse contendimus, sed quid illud sit adhibitis definitionibus approbamus. Qualitas est cum qualis res sit quaeritur, et quia de ui et genere negotii controuersia est, constitutio generalis uocatur. Cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere uidetur quem oportet, <aut non cum eo quicum oportet,> aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat, translatiua dicitur constitutio, quod actio translationis et commmutationis indigere uidetur. Iuridicialis est in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est in qua quid iuris ex ciuili more et aequitate sit consideratur. <Absoluta est quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem.> Assumptiua est quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit. Concessio est cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur postulat, quod nos ad paenitentes probauimus pertinere. Remotio criminis est cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa, ui et potestate in alium reus demouere conatur. Relatio criminis est cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. Comparatio est cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum. Purgatio est cum factum quidem conceditur, sed culpa remouetur. Haec partes habet tres: imprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est cum et peccasse et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere.Scriptum et uoluntas est, quando uerba ipsa uidentur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. Ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare uidetur. Collectio est, quae ratiocinatio nuncupatur, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod non scriptum est inuenitur. Definitio legalis est, cum uis uerbi quasi in definitiua constitutione in qua posita sit quaeritur. Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius XVIII connumerati sunt. Ceterum secundum rethoricos Tullii XIX reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales principaliter affixit status. Vnde se ipse etiam Cicero, sicut superius dictum est, reprehendens translationem legalibus statubus applicauit.Omnis controuersia, sicut ait Cicero, {aut simplex est aut iuncta, et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua comparatione.} Simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: «Corinthiis bellum indicamus an non?» Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur. Ex comparatione utrum potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint.{Genera causarum sunt quinque: honestum, ammirabile, humile, anceps, obscurum.} Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra fauet auditoris animus. Ammirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt. Humile est quod negleditur ab auditore, et non magnopere attendendum uidetur. Anceps est in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut beniuolentiam pariat et offensionem. Obscurum in quo aut tardi auditores sunt, a ut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata.Partes orationis rhetoricae sunt VI: {exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio.} Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. Naratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. Partitio est quae, si recte habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit orationem. Confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. Reprehensio est per quam argumentando aduersariorum confirmario diluitur aut eleuatur. Conclusio est exitus et determinatio totius orationis, ubi interdum et epilogorum allegatio flebilis adhibetur.Haec licet Cicero, latinae eloquentiae lumen eximium, per uaria uolumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in arte rhetorica duobus libris uideatur amplexus, quorum commenta a Mario Victorino composita <in> bibliotheca mea uobis reliquisse cognoscor: Quintilianus tamen, doctor egregius, qui post fluuios Tullianos singulariter ualuit implere quae docuit, uirum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstrauit, quem merito ad defendendum totius ciuitatis uota requirerent. Libros autem duos Ciceronis de arte rethoric a et Quintiliani duodecim Institutionum iudicauimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret magnitudo et utrique, dum necessarii fuerint, parati semper occurrant. Fortunatianum uero, doctorem nouellum, qui tribus uoluminibus de hac re subtiliter minute que tractauit, in pugillari codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat et quae sunt necessaria competenter insinuet. Hunc legat qui breuitatis amator est. Nam cum opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit. Quos codices cum praefatione sua in uno corpore reperieris esse collectos.Rhetorica argumentatio ita tractatur:Argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio. Argumentatio est enim oratio ipsa, qua inuentum probabile exsequimur argumentum. Inductio est oratio quae rebus non dubiis captat assensionem eius cum quo instituta est, siue inter philosophos siue inter rhetores siue inter sermocinantes. Propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. Illatio inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit.Ratiocinatio est oratio, qua id de quo est quaestio comprobamus. Enthymema igitur est quod latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit, quando id quod ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: «Si tempestas uitanda est, non est igitur nauigandum.» Ex sola enim propositione
|
|