Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber secundus
|
|
_________________________________________________________
|
|
III. De dialectica.
Dialecticam primi philosophi in suis quidem dictionibus habuerunt, non tamen ad artis redigere peritiam. Post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium diligens explanator, ad quasdam regulas doctrinae huius argumenta perduxit, quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt. Is libros faciens exquisitos Graecorum scholam multiplici laude decorauit, quem nostri non perferentes diutius alienum, translatum expositumque Romanae eloquentiae contulerunt.Dialecticam uero et rethoricam Varro in nouem Disciplinarum libris tali similitudine definiuit: «Dialectica et rethorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa,» <illa breui oratione arguenta concludens, ista facundiae campos copio so sermone discurrens,> illi uerba contrahens, ista distendens. Dialectica siquidem ad disserendas res acutior, rethorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam uenit, ista iugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos, haec frequenter et populos.Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et uirtus ostenditur, oportet de eius initiis quasi quibusdam elementis pauca disserere, ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat intentio. Consuetudo itaque est doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogem ueniant exponendam, diuisionem philosophiae paucis attingere, quam nos quoque seruantes praesenti tempore non immerito credimus intimandam.Philosophia diuiditur:Philosophia est diuinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus, philosophia est meditatio mortis, quod magis conuenit Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conuersatione disciplinabili similitudine futurae patriae uiuunt, sicut dicit Apostolus, In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus, et alibi, Conuersatio nostra in caelis est.Inspectiua dicitur, qua supergressi uisibilia de diuinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quoniam corporeum supergrediuntur aspectum. Naturalis dicitur, ubi unuscuiusque rei natura discutitur, qua nihil generatur inuita, sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a creatore definitum est, nisi forte cum uoluntate dei aliquod miraculum prouenire monstretur. Doctrinalis dicitur scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, ut est par, impar uel alia huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Diuinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam dei aut spiritales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inueniuntur in sonis. Geometrica est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.Actualis dicitur, quae res praepositas operationibus suis explicare contendit. Moralis dicitur, per quam mos uiuendi honestus appetitur, et instituta ad uirtutem tendentia praeparantur. Dispensatiua dicitur domesticarum rerum sapienter ordo dispositus. Ciuilis dicitur, per quam totius ciuitatis amministratur utilitas.Philosophiae diuisionibus definitionibusque tractatis, in quibus generaliter omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoges scribitur accedamus. Isagoges Porphyrii tractat de partibus quinque: {de genere, de specie, de differentia, de proprio, de accidenti.} Genus est ad species pertinens, quod <de> differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal; per singulas enim species, id est, hominis, bouis, equi et ceterorum, genus animal praedicatur atque significatur. Species est, quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; nam de Socrate, Platone <et> Cicerone homo praedicatur. Differentia est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur, sicut rationale et mortale in eo homine praedicatur. Proprium est, quod unaquaeque species uel persona certo additamento insignitur et ab omni communione separatur, ut risibile de homine, hinnibile de equo. Accidens est, quod acc edit et recedit praeter subiecti corruptionem, uel ea quae sic accedunt ut penitus non recedant. Haec qui plenius nosse desiderat, introductionem legat Porphyrii, qui licet ad utilitatem alieni operis se dicat scribere, non tamen sine propria laude uisus est talia dicta formasse.Sequuntur Aristotelis categoriae siue praedicamenta, quibus mirum in modum per uarias significantias omnis conclusus est sermo, quorum organa siue instrumenta sunt tria. Organa uel instrumenta categoriarum siue praedicamentorum sunt tria: {aequiuoca, uniuoca, denominatiua.} Aequiuoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa, ut animal homo et quod pingitur. Uniuoca dicuntur quorum et nomen commune est, et secundum nomen discrepare eadem substantiae ratio non probatur, ut animal homo atque bos. Denominatiua, id est, deriuatiua, dicuntur quaecumque ab aliquo sola differentia casus secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.Aristotelis categoriae uel praedicamenta sunt X: {substantia, quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, quando, ubi, habere.} Substantia est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo uel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur in quibus speciebus illae, quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. Quantitas aut discreta est, et habet partes ab alterutro discretas nec communicantes secundum aliquem communem terminum, uelut numerus et sermo qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum aliquem communem terminum adinuicem conectuntur, uel ut linea, superficies, corpus, locus, <motus,> tempus. Ad aliquid uero sunt, quaecumque hoc ipsum, quod sunt, aliorum esse dicuntur, uelut maius, duplum, habitus, dispositio, scientia, sensus, positio. Qualitas est secundum quam aliqui quales dicimur, ut bonus, malus. Facere est ut secare uel urere, id est, aliquid operari. Pati est ut secari uel uri. Situs est ut stat, sedet, iacet. Quando est <ut> hesterno uel cras. Ubi est ut in Asia, in Europa, in Lybia. Habere est ut calciatum uel armatum esse. Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quando, sicut dictum est, quicquid homo loquitur inter decem ista praedicamenta ineuitabiliter inuenitur. Proficit etiam ad libros intellegendos, qui siue rethoribus siue dialecticis applicantur.Sequitur liber Perihermenias, suptilissimus nimis et per uarias formas iterationesque cautissimus, de quo dictum est: «Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.» In Perihermenias uero, id est, de interpretatione, supradictus philosophus de his tractat: {de nomine, de uerbo, de oratione, de enuntiatione, de affirmatione, de negatione, de contradictione.} Nomen est uox significatiua secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significatiua separata, ut Socrates. Verbum est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero dicuntur nota, ut cogitat, disputat. Oratio est uox significatiua, cuius partium aliquid separatum significatiuum est, ut Socrates disputat. Enuntiatiua oratio est uox significatiua de eo quod est aliquid uel non est, ut Socrates est, Socrates non est. Affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est, negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec omnia per librum supra memoratum minutissime diuisa et subdiuisa tractantur. Quarum rerum definitiones nos breuiter intimasse sufficiat, quando in ipso competens explanatio reperitur, maxime cum eum sex libris a Boethio, uiro magnifico, constat expositum, qui uobis inter alios codices est relictus.Nunc ad syllogisticas species formulasque ueniamus, in quibus nobilium philosophorum iugiter exercetur ingenium. Formulae categoricorum, id est, praedicatiuorum, syllogismorum sunt III: {in prima formula modi nouem, in secunda formula modi quattuor, in tertia modi sex.}Modi formulae primae sunt XIX: {Primus modus est qui conducit, id est, qui colligit, ex uniuersalibus dedicatiuis dedicatiuum uni uersale directim, ut «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum.» Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum uniuersale direct<i>m, ut «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe.» Tertius modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, <ut> «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile.» Quartus modus est qui conducit ex particulari dedicatiua et uiuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe.» Quintus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis particulare dedicatiu um per reflexionem, ut «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum.» Sextus modus est qui conducit ex uniuersali dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum uniuersale per reflexionem, ut «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum.» Septimus modus est qui conducit ex <dedicatiuis particulari et> uniuersali dedicatiuum particulare per reflexionem, ut «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum.» Octauus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua particulare abdicatiuum per reflexionem, uelut «Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.» Nonus modus est qui conducit ex uniuersali abdicatiua <et particulari dedicatiua> abdicatiuum particulare per reflexionem, uelut «Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.»}Modi formulae secundae quattuor. {Primus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum uniuersale directim, uelut «Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum.» Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua abdicatiuum uniuersale directim, uelut «Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum.» Tertius modus est qui conducit ex particulari dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, uelut «Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe.» Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicatiua et uniuersali dedicatiua abdicatiuum particulare directim, ut «Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe: quoddam igitur iustum non est malum.»}Modi formulae tertiae sex. {Primus modus est qui conducit ex dedicatiuis uniuersalibus dedicatiuum particulare tam directim quam reflexim, ut «Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, uel quoddam bonum honestum.» Secundus modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.» Tertius modus est qui conducit ex dedicatiuis uniuersali et particulari dedicatiuum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.» Quartus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua <et abdicatiua> abdicatiuum particulare directim, ut «O mne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.» Quintus modus est qui conducit ex dedicatiua particulari et abdicatiua uniuersali abdicatiuum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur <honestum> non est malum.» Sextus modus est qui conducit ex dedicatiua uniuersali et abdicatiua particulari abdicatiuum particulare directim, ut «Omne iustum honestum. Quoddam iustum non est malum. Quoddam igitur honestum non est malum.»}Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscit. Nec fastidium nobis uerba repetita congeminent. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae uias praestante domino nos utiliter introducunt. Nunc ad hypotheticos syllogismos ordine currente ueniamus.Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua coniunctione, sunt septem. {Primus modus est: «Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur.» Secundus modus est: «Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies.» Tertius modus est ita: «Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur.» Quartus modus est ita: «Aut dies est aut nox: at qui dies est: nox igitur non est.» Quintus modus est ita: «Aut dies est aut nox: atqui nox non est: dies igitur est.» Sextus modus est ita: «Non et dies est et non lucet: dies autem est: nox igitur non est.» Septimus modus est ita: «Non et dies est et nox: atqui nox non est: dies igitur est.»}Modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii Victorini qui inscribitur de syllogismis hypotheticis. Sciendum quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginiensis de categoricis et hypotheticis syllogismis, quod a diuersis philosophis latissime dictum est, septem libris cautet suptiliterque tractauit, ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit, collegentiarum artis dialecticae disputaret, et quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio libro breuiter expleretur. Quod autem de hypotheticis syllogismis ab Stoicis innumeris uoluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur. In sexto uero de mixtis syllogismis, in septimo autem de compositis disputauit. Quem codicem uobis legendum reliqui.Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae tanta digntate praecellunt, ut possint dici orationum apertae manifestationes et quaedam indicia dictionum. Definitio uero definitionum est oratio breuis uniuscuiusque rei naturam a communione diuisam propria significatione concludens. Haec multis modis praeceptisque conficitur. Diuisio definitionum: {ουσιώδης, id est, substantialis; – ennoëmatice, id est, notio; – poeodes, id est, qualitatiua; – <h> ypographice, id est, descriptio; – cata antilexin, id est, aduerbium; – cata diaphoran, id est, per differentiam; – cata metaphoran, id est, per translationem; – cat» apheresin tu enantiu, id est, per priuationem contrarii; – cata typosin, id est, per quandam imaginationem; – os typos, id est, ueluti; – cata ellipes olocleru omogenus, id est, per indigentiam pleni ex eodem genere; – cata epenon, id est, per laudem; – cata analogian, id est, iuxta rationem; – cata to <pros ti>, id est, ad aliquid; cata etiologian, id est, rei rationem.} Definitionum prima est ουσιώδης, id est, substantialis, quae proprie et uere dicitur definitio, ut est: «Homo animal rationale mortale sensus disciplinaeque capax.» Haec enim defintio per species et differentias descendens uenit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. Secunda est species definitionis, quae graece ennoëmatice dicitur, latine enuntiatio nuncupatur, quam notionem communi non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: «Homo est quod rationi conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis.» Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam deuocato. In ista enim et in reliquis notio rei profertur non substantialis, ut in illa primaria explicatione declaratur, et quia illa substantialis est, definitionum omnium optinet principatum. Tertia species definitionis est, quae graece pyoedes dicitur, latine qualitatiua. Haec dicendo quid quale sit, id quod sit euidenter ostendit, cuius exemplum tale est: «Homo est qui ingenio ualet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quae agere debeat eligit, aut animaduersione quod inutile sit contemni t.» His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. Quarta species definitionis est, quae graece hypographice, latine descriptionalis nuncupatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem quae quid sit descriptione declarat, ut si luxuriosum uolumus definire, dicimus: «Luxuriosus est uictus non necessarii et sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis aff luens, in libidine promptus.» Haec et talia definiunt luxuriosum, quae species definitionis oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet. Haec similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. Quinta species definitionis est, quam graece cata antilexin, latine aduerbium dicimus. Haec uocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit in uno uerbo positum, uno uerbo alio declarat, <ut>: «Conticiscere est tacere.» Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse uastatas. Sexta species definitionis est, quam Graeci cata diaphoran, nos per differentiam dicimus; id est, cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia quid uterque sit definitur, id est, «Rex est modestus et temperans, tyrannus uero impius et immitis.» Septima est species definitionis, quam Gr aeci cata metaphoran, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in topicis, «Litus est qua fluctus eludit.» Hoc uarie tractari potest. Modo enim ut moueat, sicut illud, «Caput est arx corporis,» modo ut uituperet, ut illud, «Diuitiae sunt breuis uitae longum uiaticum», modo ut laudet: «Adulescentia est flos aetatis.» Octaua species definitionis est, quam Graeci cata apheresin tu enantiu, Latini per priuantiam contrarii eius quod definitur dicunt, ut, «Bonum est, quod malum non est; iustum est, quod iniustum non est,» et his similia; quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione conectat. Hoc autem ge nere definitionis uti debemus cum contrarium notum est, nam certa ex incertis nemo probat. Sub qua specie sunt hae definitiones: «Substantia est, quod neque qualitas est neque quantitas neque aliqua accidentia.» Quo genere definitionis deus definiri potest.Etenim cum quid sit deus nullo modo comprehendere ualeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci onta appellant, cognitionem dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione supponet, ut si dicamus, «Deus est, quod neque corpus est neque ullum elementum neque animal neque mens neque sensus neque intellectus neque aliquid quod ex his capi potest». H is enim ac talibus sublatis, quid sit deus poterit definiri. Nona species definitionis est, quam Graeci cata typosin, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: «Aeneas est Veneris et Anchisae filius.» Haec semper in indiuiduis uersatur, quae Graeci atoma appellant. Item accidit in eo genere dictionis, ubi aliquid pudor aut metus est nominare, ut Cicero, «Cum me uidelicet sicarii illi describant.» Decima species definitionis est, quam Graeci os typos, Latini ueluti diximus appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur «homo». Non enim manifeste dicitur animal solum esse hominem, cum sint alia innumerabilia, sed cum dicitur «homo», ueluti ipsum hominem animal designat, cum tamen huic nomini multa subiaceant. Rem enim quaesitam praedictum declarauit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis quid sit illud quod quaeritur declarare. Undecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru h < o > mogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere uocant, ut si quaeratur quid sit quadrans respondeatur; «cui dodrans deest, ut sit assis.» Duodecima species est definitionis, quam Graeci cata epenon, Latini per laudem dicunt, ut Tullius pro Cluentio: «Lex est mens et animus et consilium et sententia ciuitatis», et aliter «Pax est tranquilla libertas.» Fit et per uituperationem quam Graeci psogon uocant: «Seruitus est postremum malorum omnium, non modo bello sed morte quoque repellenda.» Tertia decima species est definitionis, <quam Graeci cata analogian, Latini iuxta rationem dicunt. Sed hoc contingit cum maioris rei nomine res definitur inferior, ut est illud, «Homo minor mundus.» Cicero hac definitione sic usus est, «Edictum legem annuam dicunt esse.» Quarta decima est species definitionis,> quam Gr aeci cata ton pros ti, Latini ad aliquid uocant, ut est illud, «Pater est cui est filius, dominus est cui est seruus» et Cicero in Rhetoricis: «Genus est quod plures partes amplectitur,» item «Pars est quod subest generi.» Quinta decima est species definitionis, quam Graeci cata etiologian, Latini rei rationem uocant, ut: «Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris.» Scire autem debemus praedictas species defintionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae et nonnullis locis commemorantur in topicis.Nunc ad topica ueniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, et origines dictionum. Diuisio topicorum, siue locorum ex quibus argumenta ducuntur: {alia in eo ipso de quo agitur haerent, nonnulla dicuntur affecta quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur, alia assumuntur extrinsecus.} Argumenta quae de eo ipso de quo agitur haerent: {a toto, a partibus, a nota.} Argumentum a toto est, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur, sicut ait Cicero, «Gloria est laus recte factorum, magnorumque in republica fama meritorum.» A partibus est argumentum cum is qui se defendit aut negat fact um, aut factum esse iure defendit. A nota est argumentum, cum ex ui nominis argumentum aliquod elicitur, ut Cicero, «Consulem, consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali inuenire non poteram.» Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis t racta noscuntur: {a coniugata, a genere, a forma generis, a similitudine, a differentia, ex contrario, ab adiunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectibus, a comparatione, quae fit a maiore ad minus, a minore ad maius, a pari ad par em.} A coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit uerbum, ut Cicero Verrem dicit «euer<r>isse» prouinciam, uel nomen a uerbo, cum latrocinari dicitur latro, nomen a nomine Terentius: «Inceptio est amentium, haut amantium». Dummodo dis tet unius appellationis postremitas in alia uocis declinatione formata. A genere argumentum est, cum de eodem genere sententia ducitur, ut Vergilius: «Varium et mutabile semper femina.» Ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit: «At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.» A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut Vergilus: «Suggere tela m ihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.» A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur. Vergilius: «Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis.» A contrariis argumen tum dicitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur. Vergilius: «Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula lustret Aeneas?» A consequentibus arumentum est, quando positam rem aliquid ineuitabiliter consequitur. Vergilius: «Non ea uis animo, nec tanta superbia uictis.» Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur. Cicero pro Milone: «Cum non dubitauerit aperire quid cogitauerit, uos potestis dubitare quid fecerit?» A repugnantibus argumentum est quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero: «Is igitur non modo tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere uoluisset.» A coniugatis argume ntum est cum contropabiliter ostenditur, quid sit ex re quaque uenturum: «Nos si pellant, nihil affore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.» A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur. Terentius: «Ego nonnihil ueritus sum dudum abs te, Daue, ne faceres quod uulgus seruorum solet, dolis ut me deluderes.» Ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt aliquid approbatur, ut Vergilius: «Degeneres animos timor arguit.» A comparation e argumentum est, quando per collationem personarum siue causarum sententiae ratio sub imputatione formatur. Vergilius: «Tu potes Aenean manibus subducere Graium; nos aliquid contra Rutulos iuuisse nefandum est?»Argumenta ducuntur extrinsecus quae Graeci atechnos, id est, artis expertes, uocant, ut est testimonium. Testimonium uero constat: {ex persona, ex naturae auctoritate, ex temporis auctoritate quae constat modis octo: ingenio, opibus, aetate, fortuna, arte, usu, necessitate, concursio, fortuitorum, ex dictis factisque maiorum, ex tormentis.} Testimonium omne est, quod ab aliqua extern a re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est, quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. Naturae auctoritas est, quae maxima uirtute consistit. Testimonia multa sunt quae afferant auctorita tem, id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur uelle mentiri. Ea uero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent.Memoriae quoque condendum est, topica oratoribus, dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare, sed quando aliquid specialiter probant, ad rethores, poetas iurisperitosque pertinent, quando uero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. Mirabile plane genus operis (in unum potuisse colligi quicquid mobilitas ac uarietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diuersas causas poterat inuenire) conclusit liberum ac uoluntarium intellectum. Nam quocumque se uerterit, quascumque cogitationes intrauerit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est ut hu manum cadat ingenium.Illud autem competens iudicauimus recapitulare breuiter, quorum labore in latinum eloquium res istae peruenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat et nobis plenissime rei ueritas innotescat. Isagogem transtulit Victorinus orator; commentum eius quinque libris uir magnificus Boethius edidit. Categorias idem transtulit Victorinus; cuius commentum octo libris ipse quoque formauit. Perihermenias supramemoratus Victorinus transtulit in latinum; cuius commentum sex libris patricius Boethius minutissima dispu tatione tractauit. Apuleius uero Madaurensis <syllogismos categoricos breuiter enodauit; Victorinus de> syllogismis hypotheticis dixit; quindecim quoque species esse definitionum idem Marius Victorinus diligenter edocuit. Topica Aristotelis Cicero transtulit in latinum; cuius commenta prospector atque amator latinorum Victorinus quattuor libris exposuit. Auctoritatem u ero eorum librorum in unum codicem non incompetenter fortasse collegi, ut quicquid ad dialecticam pertinet, in una congestione codicis clauderetur.Expositiones itaque diuersorum librorum, quoniam erant multiplices, sequestratim in codicibus fecimus scrib i, quos in una uobis bibliotheca domino praestante dereliqui. De liberalibus igitur artibus, quantum rudibus iudicauimus expedire, fortasse decursa sunt, ut quasi quibusdam ianuis apertis ad ingressum disciplinarum desideranter accedere debeatis. Nam etsi per quasdam difficultates intrentur atque discantur, tam diu habent rudimentorum laborem, donec quae sit earum suauitas indagetur. Cum uero studiosos fuerit perfectio subsecuta, tunc unusquisque delectabile habet sudoris sui pertulisse molestias. Tempus est ut similiter ad earum diuisiones opinatissimas accedamus, unde graecia latinae linguae non immerito putatur antistare, quas simili breuitate non tam explicare quam indicare temptabimus. Cur enim quasi nobiliter latius disseratur, quod distincte atque planissime apud proprios reperitur auctores?Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit, in rethorica parte libauimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diuersitas nominum permixta confundat. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, ha nc differentiam esse uoluerunt, dicentes artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt. Disciplina uero est quae de his agit quae aliter euenire non possunt. Sed hoc de mundanis dixisse praesumptum est, quando solae li tterae diuinae nesciunt fallere, quoniam habent immobilem ueritatis auctorem. Audiuimus etiam Felicem Capellam aliqua de disciplinis scripsisse deflorata, ne talibus litteris fratrum simplicitas linqueretur ignara, quae tamen ad manus nostras adhuc minime peruenire potuerunt. Sed melius est ut nec illa uobis quandoque pereant, et ista quamuis exigua desiderantibus celeriter offerantur. Nunc ergo ad mathematicae ueniamus initia. |
|